Previous Chapter Full Page Full Page Next Chapter

Actus (Acts) 16 :: Latin Vulgate (VUL)

Act 16:1pervenit autem in Derben et Lystram et ecce discipulus quidam erat ibi nomine Timotheus filius mulieris iudaeae fidelis patre gentili
Act 16:2huic testimonium reddebant qui in Lystris erant et Iconii fratres
Act 16:3hunc voluit Paulus secum proficisci et adsumens circumcidit eum propter Iudaeos qui erant in illis locis sciebant enim omnes quod pater eius gentilis esset
Act 16:4cum autem pertransirent civitates tradebant eis custodire dogmata quae erant decreta ab apostolis et senioribus qui essent Hierosolymis
Act 16:5et ecclesiae quidem confirmabantur fide et abundabant numero cotidie
Act 16:6transeuntes autem Frygiam et Galatiae regionem vetati sunt a Sancto Spiritu loqui verbum in Asia
Act 16:7cum venissent autem in Mysiam temptabant ire Bithyniam et non permisit eos Spiritus Iesu
Act 16:8cum autem pertransissent Mysiam descenderunt Troadem
Act 16:9et visio per noctem Paulo ostensa est vir macedo quidam erat stans et deprecans eum et dicens transiens in Macedoniam adiuva nos
Act 16:10ut autem visum vidit statim quaesivimus proficisci in Macedoniam certi facti quia vocasset nos Deus evangelizare eis
Act 16:11navigantes autem a Troade recto cursu venimus Samothraciam et sequenti die Neapolim
Act 16:12et inde Philippis quae est prima partis Macedoniae civitas colonia eramus autem in hac urbe diebus aliquot conferentes
Act 16:13die autem sabbatorum egressi sumus foras portam iuxta flumen ubi videbatur oratio esse et sedentes loquebamur mulieribus quae convenerant
Act 16:14et quaedam mulier nomine Lydia purpuraria civitatis Thyatirenorum colens Deum audivit cuius Dominus aperuit cor intendere his quae dicebantur a Paulo
Act 16:15cum autem baptizata esset et domus eius deprecata est dicens si iudicastis me fidelem Domino esse introite in domum meam et manete et coegit nos
Act 16:16factum est autem euntibus nobis ad orationem puellam quandam habentem spiritum pythonem obviare nobis quae quaestum magnum praestabat dominis suis divinando
Act 16:17haec subsecuta Paulum et nos clamabat dicens isti homines servi Dei excelsi sunt qui adnuntiant vobis viam salutis
Act 16:18hoc autem faciebat multis diebus dolens autem Paulus et conversus spiritui dixit praecipio tibi in nomine Iesu Christi exire ab ea et exiit eadem hora
Act 16:19videntes autem domini eius quia exivit spes quaestus eorum adprehendentes Paulum et Silam perduxerunt in forum ad principes
Act 16:20et offerentes eos magistratibus dixerunt hii homines conturbant civitatem nostram cum sint Iudaei
Act 16:21et adnuntiant morem quem non licet nobis suscipere neque facere cum simus Romani
Act 16:22et concurrit plebs adversus eos et magistratus scissis tunicis eorum iusserunt virgis caedi
Act 16:23et cum multas plagas eis inposuissent miserunt eos in carcerem praecipientes custodi ut diligenter custodiret eos
Act 16:24qui cum tale praeceptum accepisset misit eos in interiorem carcerem et pedes eorum strinxit in ligno
Act 16:25media autem nocte Paulus et Silas adorantes laudabant Deum et audiebant eos qui in custodia erant
Act 16:26subito vero terraemotus factus est magnus ita ut moverentur fundamenta carceris et aperta sunt statim ostia omnia et universorum vincula soluta sunt
Act 16:27expergefactus autem custos carceris et videns apertas ianuas carceris evaginato gladio volebat se interficere aestimans fugisse vinctos
Act 16:28clamavit autem Paulus magna voce dicens nihil feceris tibi mali universi enim hic sumus
Act 16:29petitoque lumine introgressus est et tremefactus procidit Paulo et Silae
Act 16:30et producens eos foras ait domini quid me oportet facere ut salvus fiam
Act 16:31at illi dixerunt crede in Domino Iesu et salvus eris tu et domus tua
Act 16:32et locuti sunt ei verbum Domini cum omnibus qui erant in domo eius
Act 16:33et tollens eos in illa hora noctis lavit plagas eorum et baptizatus est ipse et omnes eius continuo
Act 16:34cumque perduxisset eos in domum suam adposuit eis mensam et laetatus est cum omni domo sua credens Deo
Act 16:35et cum dies factus esset miserunt magistratus lictores dicentes dimitte homines illos
Act 16:36nuntiavit autem custos carceris verba haec Paulo quia miserunt magistratus ut dimittamini nunc igitur exeuntes ite in pace
Act 16:37Paulus autem dixit eis caesos nos publice indemnatos homines romanos miserunt in carcerem et nunc occulte nos eiciunt non ita sed veniant
Act 16:38et ipsi nos eiciant nuntiaverunt autem magistratibus lictores verba haec timueruntque audito quod Romani essent
Act 16:39et venientes deprecati sunt eos et educentes rogabant ut egrederentur urbem
Act 16:40exeuntes autem de carcere introierunt ad Lydiam et visis fratribus consolati sunt eos et profecti sunt
Translation Copyright Logo

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

Acts Chapter 16 — Additional Translations: