Previous Chapter Full Page Full Page Next Chapter

1 Ioannis (1 John) 3 :: Latin Vulgate (VUL)

1Jo 3:1videte qualem caritatem dedit nobis Pater ut filii Dei nominemur et sumus propter hoc mundus non novit nos quia non novit eum
1Jo 3:2carissimi nunc filii Dei sumus et nondum apparuit quid erimus scimus quoniam cum apparuerit similes ei erimus quoniam videbimus eum sicuti est
1Jo 3:3et omnis qui habet spem hanc in eo sanctificat se sicut et ille sanctus est
1Jo 3:4omnis qui facit peccatum et iniquitatem facit et peccatum est iniquitas
1Jo 3:5et scitis quoniam ille apparuit ut peccata tolleret et peccatum in eo non est
1Jo 3:6omnis qui in eo manet non peccat omnis qui peccat non vidit eum nec cognovit eum
1Jo 3:7filioli nemo vos seducat qui facit iustitiam iustus est sicut et ille iustus est
1Jo 3:8qui facit peccatum ex diabolo est quoniam ab initio diabolus peccat in hoc apparuit Filius Dei ut dissolvat opera diaboli
1Jo 3:9omnis qui natus est ex Deo peccatum non facit quoniam semen ipsius in eo manet et non potest peccare quoniam ex Deo natus est
1Jo 3:10in hoc manifesti sunt filii Dei et filii diaboli omnis qui non est iustus non est de Deo et qui non diligit fratrem suum
1Jo 3:11quoniam haec est adnuntiatio quam audistis ab initio ut diligamus alterutrum
1Jo 3:12non sicut Cain ex maligno erat et occidit fratrem suum et propter quid occidit eum quoniam opera eius maligna erant fratris autem eius iusta
1Jo 3:13nolite mirari fratres si odit vos mundus
1Jo 3:14nos scimus quoniam translati sumus de morte in vitam quoniam diligimus fratres qui non diligit manet in morte
1Jo 3:15omnis qui odit fratrem suum homicida est et scitis quoniam omnis homicida non habet vitam aeternam in se manentem
1Jo 3:16in hoc cognovimus caritatem quoniam ille pro nobis animam suam posuit et nos debemus pro fratribus animas ponere
1Jo 3:17qui habuerit substantiam mundi et viderit fratrem suum necesse habere et clauserit viscera sua ab eo quomodo caritas Dei manet in eo
1Jo 3:18filioli non diligamus verbo nec lingua sed opere et veritate
1Jo 3:19in hoc cognoscimus quoniam ex veritate sumus et in conspectu eius suadeamus corda nostra
1Jo 3:20quoniam si reprehenderit nos cor maior est Deus corde nostro et novit omnia
1Jo 3:21carissimi si cor non reprehenderit nos fiduciam habemus ad Deum
1Jo 3:22et quodcumque petierimus accipiemus ab eo quoniam mandata eius custodimus et ea quae sunt placita coram eo facimus
1Jo 3:23et hoc est mandatum eius ut credamus in nomine Filii eius Iesu Christi et diligamus alterutrum sicut dedit mandatum nobis
1Jo 3:24et qui servat mandata eius in illo manet et ipse in eo et in hoc scimus quoniam manet in nobis de Spiritu quem nobis dedit
Translation Copyright Logo

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

1 John Chapter 3 — Additional Translations: