Previous Chapter Full Page Full Page Next Chapter

1 Corinthios (1 Corinthians) 14 :: Latin Vulgate (VUL)

1Co 14:1sectamini caritatem aemulamini spiritalia magis autem ut prophetetis
1Co 14:2qui enim loquitur lingua non hominibus loquitur sed Deo nemo enim audit Spiritu autem loquitur mysteria
1Co 14:3nam qui prophetat hominibus loquitur aedificationem et exhortationem et consolationes
1Co 14:4qui loquitur lingua semet ipsum aedificat qui autem prophetat ecclesiam aedificat
1Co 14:5volo autem omnes vos loqui linguis magis autem prophetare nam maior est qui prophetat quam qui loquitur linguis nisi si forte ut interpretetur ut ecclesia aedificationem accipiat
1Co 14:6nunc autem fratres si venero ad vos linguis loquens quid vobis prodero nisi si vobis loquar aut in revelatione aut scientia aut prophetia aut in doctrina
1Co 14:7tamen quae sine anima sunt vocem dantia sive tibia sive cithara nisi distinctionem sonituum dederint quomodo scietur quod canitur aut quod citharizatur
1Co 14:8etenim si incertam vocem det tuba quis parabit se ad bellum
1Co 14:9ita et vos per linguam nisi manifestum sermonem dederitis quomodo scietur id quod dicitur eritis enim in aera loquentes
1Co 14:10tam multa ut puta genera linguarum sunt in mundo et nihil sine voce est
1Co 14:11si ergo nesciero virtutem vocis ero ei cui loquor barbarus et qui loquitur mihi barbarus
1Co 14:12sic et vos quoniam aemulatores estis spirituum ad aedificationem ecclesiae quaerite ut abundetis
1Co 14:13et ideo qui loquitur lingua oret ut interpretetur
1Co 14:14nam si orem lingua spiritus meus orat mens autem mea sine fructu est
1Co 14:15quid ergo est orabo spiritu orabo et mente psallam spiritu psallam et mente
1Co 14:16ceterum si benedixeris spiritu qui supplet locum idiotae quomodo dicet amen super tuam benedictionem quoniam quid dicas nescit
1Co 14:17nam tu quidem bene gratias agis sed alter non aedificatur
1Co 14:18gratias ago Deo quod omnium vestrum lingua loquor
1Co 14:19sed in ecclesia volo quinque verba sensu meo loqui ut et alios instruam quam decem milia verborum in lingua
1Co 14:20fratres nolite pueri effici sensibus sed malitia parvuli estote sensibus autem perfecti estote
1Co 14:21in lege scriptum est quoniam in aliis linguis et labiis aliis loquar populo huic et nec sic exaudient me dicit Dominus
1Co 14:22itaque linguae in signum sunt non fidelibus sed infidelibus prophetia autem non infidelibus sed fidelibus
1Co 14:23si ergo conveniat universa ecclesia in unum et omnes linguis loquantur intrent autem idiotae aut infideles nonne dicent quod insanitis
1Co 14:24si autem omnes prophetent intret autem quis infidelis vel idiota convincitur ab omnibus diiudicatur ab omnibus
1Co 14:25occulta cordis eius manifesta fiunt et ita cadens in faciem adorabit Deum pronuntians quod vere Deus in vobis est
1Co 14:26quid ergo est fratres cum convenitis unusquisque vestrum psalmum habet doctrinam habet apocalypsin habet linguam habet interpretationem habet omnia ad aedificationem fiant
1Co 14:27sive lingua quis loquitur secundum duos aut ut multum tres et per partes et unus interpretetur
1Co 14:28si autem non fuerit interpres taceat in ecclesia sibi autem loquatur et Deo
1Co 14:29prophetae duo aut tres dicant et ceteri diiudicent
1Co 14:30quod si alii revelatum fuerit sedenti prior taceat
1Co 14:31potestis enim omnes per singulos prophetare ut omnes discant et omnes exhortentur
1Co 14:32et spiritus prophetarum prophetis subiecti sunt
1Co 14:33non enim est dissensionis Deus sed pacis sicut in omnibus ecclesiis sanctorum
1Co 14:34mulieres in ecclesiis taceant non enim permittitur eis loqui sed subditas esse sicut et lex dicit
1Co 14:35si quid autem volunt discere domi viros suos interrogent turpe est enim mulieri loqui in ecclesia
1Co 14:36an a vobis verbum Dei processit aut in vos solos pervenit
1Co 14:37si quis videtur propheta esse aut spiritalis cognoscat quae scribo vobis quia Domini sunt mandata
1Co 14:38si quis autem ignorat ignorabitur
1Co 14:39itaque fratres aemulamini prophetare et loqui linguis nolite prohibere
1Co 14:40omnia autem honeste et secundum ordinem fiant
Translation Copyright Logo

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

1 Corinthians Chapter 14 — Additional Translations: