VUL

VUL

Click to Change

Return to Top

Return to Top

Printer Icon

Print

Copy
Copy Options
Format by: Verse Paragraph
Strong's
Red Letter
Audio Bibles
Copy Options
Cite Print
The Blue Letter Bible

Josue (Joshua) 9 :: Latin Vulgate (VUL)

Choose a new font size and typeface
Audio Bibles
Unchecked Copy BoxJos 9:1 - quibus auditis cuncti reges trans Iordanem qui versabantur in montanis et in campestribus in maritimis ac litore maris Magni hii quoque qui habitabant iuxta Libanum Hettheus et Amorreus et Chananeus Ferezeus et Eveus et Iebuseus
Unchecked Copy BoxJos 9:2 - congregati sunt pariter ut pugnarent contra Iosue et Israhel uno animo eademque sententia
Unchecked Copy BoxJos 9:3 - at hii qui habitabant in Gabaon audientes cuncta quae fecerat Iosue Hiericho et Ahi
Unchecked Copy BoxJos 9:4 - et callide cogitantes tulerunt sibi cibaria saccos veteres asinis inponentes et utres vinarios scissos atque consutos
Unchecked Copy BoxJos 9:5 - calciamentaque perantiqua quae ad indicium vetustatis pittaciis consuta erant induti veteribus vestimentis panes quoque quos portabant ob viaticum duri erant et in frusta comminuti
Unchecked Copy BoxJos 9:6 - perrexeruntque ad Iosue qui tunc morabatur in castris Galgalae et dixerunt ei atque omni simul Israheli de terra longinqua venimus pacem vobiscum facere cupientes responderuntque viri Israhel ad eos atque dixerunt
Unchecked Copy BoxJos 9:7 - ne forsitan in terra quae nobis sorte debetur habitetis et non possimus foedus inire vobiscum
Unchecked Copy BoxJos 9:8 - at illi ad Iosue servi inquiunt tui sumus quibus Iosue quinam ait estis et unde venistis
Unchecked Copy BoxJos 9:9 - responderunt de terra longinqua valde venerunt servi tui in nomine Domini Dei tui audivimus enim famam potentiae eius cuncta quae fecit in Aegypto
Unchecked Copy BoxJos 9:10 - et duobus Amorreorum regibus trans Iordanem Seon regi Esebon et Og regi Basan qui erat in Astharoth
Unchecked Copy BoxJos 9:11 - dixeruntque nobis seniores et omnes habitatores terrae nostrae tollite in manibus cibaria ob longissimam viam et occurrite eis ac dicite servi vestri sumus foedus inite nobiscum
Unchecked Copy BoxJos 9:12 - en panes quando egressi sumus de domibus nostris ut veniremus ad vos calidos sumpsimus nunc sicci facti sunt et vetustate nimia comminuti
Unchecked Copy BoxJos 9:13 - utres vini novos implevimus nunc rupti sunt et soluti vestes et calciamenta quibus induimur et quae habemus in pedibus ob longitudinem largioris viae trita sunt et paene consumpta
Unchecked Copy BoxJos 9:14 - susceperunt igitur de cibariis eorum et os Domini non interrogaverunt
Unchecked Copy BoxJos 9:15 - fecitque Iosue cum eis pacem et inito foedere pollicitus est quod non occiderentur principes quoque multitudinis iuraverunt eis
Unchecked Copy BoxJos 9:16 - post dies autem tres initi foederis audierunt quod in vicino habitarent et inter eos futuri essent
Unchecked Copy BoxJos 9:17 - moveruntque castra filii Israhel et venerunt in civitates eorum die tertio quarum haec vocabula sunt Gabaon et Caphira et Beroth et Cariathiarim
Unchecked Copy BoxJos 9:18 - et non percusserunt eos eo quod iurassent eis principes multitudinis in nomine Domini Dei Israhel murmuravit itaque omne vulgus contra principes
Unchecked Copy BoxJos 9:19 - qui responderunt eis iuravimus illis in nomine Domini Dei Israhel et idcirco non possumus eos contingere
Unchecked Copy BoxJos 9:20 - sed hoc faciemus eis reserventur quidem ut vivant ne contra nos ira Domini concitetur si peieraverimus
Unchecked Copy BoxJos 9:21 - sed sic vivant ut in usus universae multitudinis ligna caedant aquasque conportent quibus haec loquentibus
Unchecked Copy BoxJos 9:22 - vocavit Gabaonitas Iosue et dixit eis cur nos decipere fraude voluistis ut diceretis procul valde habitamus a vobis cum in medio nostri sitis
Unchecked Copy BoxJos 9:23 - itaque sub maledictione eritis et non deficiet de stirpe vestra ligna caedens aquasque conportans in domum Dei mei
Unchecked Copy BoxJos 9:24 - qui responderunt nuntiatum est nobis servis tuis quae promisisset Dominus Deus tuus Mosi servo suo ut traderet vobis omnem terram et disperderet cunctos habitatores eius timuimus igitur valde et providimus animabus nostris vestro terrore conpulsi et hoc consilium inivimus
Unchecked Copy BoxJos 9:25 - nunc autem in manu tua sumus quod tibi bonum et rectum videtur fac nobis
Unchecked Copy BoxJos 9:26 - fecit ergo Iosue ut dixerat et liberavit eos de manibus filiorum Israhel ut non occiderentur
Unchecked Copy BoxJos 9:27 - decrevitque in illo die esse eos in ministerium cuncti populi et altaris Domini caedentes ligna et aquas conportantes usque in praesens tempus in loco quem Dominus elegisset
VUL

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

BLB Searches
Search the Bible
VUL
 [?]

Advanced Options

Other Searches

Multi-Verse Retrieval
x
VUL

Daily Devotionals
x

Blue Letter Bible offers several daily devotional readings in order to help you refocus on Christ and the Gospel of His peace and righteousness.

Daily Bible Reading Plans
x

Recognizing the value of consistent reflection upon the Word of God in order to refocus one's mind and heart upon Christ and His Gospel of peace, we provide several reading plans designed to cover the entire Bible in a year.

One-Year Plans

Two-Year Plan

Joshua Chapter 9 — Additional Translations: