VUL

VUL

Click to Change

Return to Top

Return to Top

Printer Icon

Print

Copy
Copy Options
Format by: Verse Paragraph
Strong's
Red Letter
Audio Bibles
Copy Options
Cite Print
The Blue Letter Bible

Josue (Joshua) 6 :: Latin Vulgate (VUL)

Choose a new font size and typeface
Audio Bibles
Unchecked Copy BoxJos 6:1 - Hiericho autem clausa erat atque munita timore filiorum Israhel et nullus egredi audebat aut ingredi
Unchecked Copy BoxJos 6:2 - dixitque Dominus ad Iosue ecce dedi in manus tuas Hiericho et regem eius omnesque fortes viros
Unchecked Copy BoxJos 6:3 - circuite urbem cuncti bellatores semel per diem sic facietis sex diebus
Unchecked Copy BoxJos 6:4 - septimo autem die sacerdotes tollant septem bucinas quarum usus est in iobeleo et praecedant arcam foederis septiesque circuibitis civitatem et sacerdotes clangent bucinis
Unchecked Copy BoxJos 6:5 - cumque insonuerit vox tubae longior atque concisior et in auribus vestris increpuerit conclamabit omnis populus vociferatione maxima et muri funditus corruent civitatis ingredienturque singuli per locum contra quem steterint
Unchecked Copy BoxJos 6:6 - vocavit ergo Iosue filius Nun sacerdotes et dixit ad eos tollite arcam foederis et septem alii sacerdotes tollant septem iobeleorum bucinas et incedant ante arcam Domini
Unchecked Copy BoxJos 6:7 - ad populum quoque ait vadite et circuite civitatem armati praecedentes arcam Domini
Unchecked Copy BoxJos 6:8 - cumque Iosue verba finisset et septem sacerdotes septem bucinis clangerent ante arcam foederis Domini
Unchecked Copy BoxJos 6:9 - omnisque praecederet armatus exercitus reliquum vulgus arcam sequebatur ac bucinis omnia concrepabant
Unchecked Copy BoxJos 6:10 - praeceperat autem Iosue populo dicens non clamabitis nec audietur vox vestra neque ullus sermo ex ore vestro egredietur donec veniat dies in quo dicam vobis clamate et vociferamini
Unchecked Copy BoxJos 6:11 - circuivit ergo arca Domini civitatem semel per diem et reversa in castra mansit ibi
Unchecked Copy BoxJos 6:12 - igitur Iosue de nocte consurgente tulerunt sacerdotes arcam Domini
Unchecked Copy BoxJos 6:13 - et septem ex eis septem bucinas quarum in iobeleis usus est praecedebantque arcam Domini ambulantes atque clangentes et armatus populus ibat ante eos vulgus autem reliquum sequebatur arcam et bucinis personabat
Unchecked Copy BoxJos 6:14 - circumieruntque civitatem secundo die semel et reversi sunt in castra sic fecerunt sex diebus
Unchecked Copy BoxJos 6:15 - die autem septimo diluculo consurgentes circumierunt urbem sicut dispositum erat septies
Unchecked Copy BoxJos 6:16 - cumque septimo circuitu clangerent bucinis sacerdotes dixit Iosue ad omnem Israhel vociferamini tradidit enim vobis Dominus civitatem
Unchecked Copy BoxJos 6:17 - sitque civitas haec anathema et omnia quae in ea sunt Domino sola Raab meretrix vivat cum universis qui cum ea in domo sunt abscondit enim nuntios quos direximus
Unchecked Copy BoxJos 6:18 - vos autem cavete ne de his quae praecepta sunt quippiam contingatis et sitis praevaricationis rei et omnia castra Israhel sub peccato sint atque turbentur
Unchecked Copy BoxJos 6:19 - quicquid autem auri et argenti fuerit et vasorum aeneorum ac ferri Domino consecretur repositum in thesauris eius
Unchecked Copy BoxJos 6:20 - igitur omni vociferante populo et clangentibus tubis postquam in aures multitudinis vox sonitusque increpuit muri ilico corruerunt et ascendit unusquisque per locum qui contra se erat ceperuntque civitatem
Unchecked Copy BoxJos 6:21 - et interfecerunt omnia quae erant in ea a viro usque ad mulierem ab infante usque ad senem boves quoque et oves et asinos in ore gladii percusserunt
Unchecked Copy BoxJos 6:22 - duobus autem viris qui exploratores missi fuerant dixit Iosue ingredimini domum mulieris meretricis et producite eam omniaque quae illius sunt sicut illi iuramento firmastis
Unchecked Copy BoxJos 6:23 - ingressique iuvenes eduxerunt Raab et parentes eius fratres quoque et cunctam supellectilem ac cognationem illius et extra castra Israhel manere fecerunt
Unchecked Copy BoxJos 6:24 - urbem autem et omnia quae in ea sunt succenderunt absque argento et auro et vasis aeneis ac ferro quae in aerarium Domini consecrarunt
Unchecked Copy BoxJos 6:25 - Raab vero meretricem et domum patris eius atque omnia quae habebat fecit Iosue vivere et habitaverunt in medio Israhel usque in praesentem diem eo quod absconderit nuntios quos miserat ut explorarent Hiericho in tempore illo inprecatus est Iosue dicens
Unchecked Copy BoxJos 6:26 - maledictus vir coram Domino qui suscitaverit et aedificaverit civitatem Hiericho in primogenito suo fundamenta illius iaciat et in novissimo liberorum ponat portas eius
Unchecked Copy BoxJos 6:27 - fuit ergo Dominus cum Iosue et nomen eius in omni terra vulgatum est
VUL

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

BLB Searches
Search the Bible
VUL
 [?]

Advanced Options

Other Searches

Multi-Verse Retrieval
x
VUL

Daily Devotionals
x

Blue Letter Bible offers several daily devotional readings in order to help you refocus on Christ and the Gospel of His peace and righteousness.

Daily Bible Reading Plans
x

Recognizing the value of consistent reflection upon the Word of God in order to refocus one's mind and heart upon Christ and His Gospel of peace, we provide several reading plans designed to cover the entire Bible in a year.

One-Year Plans

Two-Year Plan

Joshua Chapter 6 — Additional Translations: