VUL

VUL

Click to Change

Return to Top

Return to Top

Printer Icon

Print

Copy
Copy Options
Format by: Verse Paragraph
Strong's
Red Letter
Audio Bibles
Copy Options
Cite Print
The Blue Letter Bible

Deuteronomium (Deuteronomy) 31 :: Latin Vulgate (VUL)

Choose a new font size and typeface
Audio Bibles
(Num 27:12–23 )
Unchecked Copy BoxDeu 31:1 - abiit itaque Moses et locutus est omnia verba haec ad universum Israhel
Unchecked Copy BoxDeu 31:2 - et dixit ad eos centum viginti annorum sum hodie non possum ultra egredi et ingredi praesertim cum et Dominus dixerit mihi non transibis Iordanem istum
Unchecked Copy BoxDeu 31:3 - Dominus ergo Deus tuus transibit ante te ipse delebit omnes gentes has in conspectu tuo et possidebis eas et Iosue iste transibit ante te sicut locutus est Dominus
Unchecked Copy BoxDeu 31:4 - facietque Dominus eis sicut fecit Seon et Og regibus Amorreorum et terrae eorum delebitque eos
Unchecked Copy BoxDeu 31:5 - cum ergo et hos tradiderit vobis similiter facietis eis sicut praecepi vobis
Unchecked Copy BoxDeu 31:6 - viriliter agite et confortamini nolite timere nec paveatis a conspectu eorum quia Dominus Deus tuus ipse est ductor tuus et non dimittet nec derelinquet te
Unchecked Copy BoxDeu 31:7 - vocavitque Moses Iosue et dixit ei coram omni Israhel confortare et esto robustus tu enim introduces populum istum in terram quam daturum se patribus eorum iuravit Dominus et tu eam sorte divides
Unchecked Copy BoxDeu 31:8 - et Dominus qui ductor vester est ipse erit tecum non dimittet nec derelinquet te noli timere nec paveas
Unchecked Copy BoxDeu 31:9 - scripsit itaque Moses legem hanc et tradidit eam sacerdotibus filiis Levi qui portabant arcam foederis Domini et cunctis senioribus Israhelis
Unchecked Copy BoxDeu 31:10 - praecepitque eis dicens post septem annos anno remissionis in sollemnitate tabernaculorum
Unchecked Copy BoxDeu 31:11 - convenientibus cunctis ex Israhel ut appareant in conspectu Domini Dei tui in loco quem elegerit Dominus leges verba legis huius coram omni Israhel audientibus eis
Unchecked Copy BoxDeu 31:12 - et in unum omni populo congregato tam viris quam mulieribus parvulis et advenis qui sunt intra portas tuas ut audientes discant et timeant Dominum Deum vestrum et custodiant impleantque omnes sermones legis huius
Unchecked Copy BoxDeu 31:13 - filii quoque eorum qui nunc ignorant audire possint et timeant Dominum Deum suum cunctis diebus quibus versantur in terra ad quam vos Iordane transito pergitis obtinendam
Unchecked Copy BoxDeu 31:14 - et ait Dominus ad Mosen ecce prope sunt dies mortis tuae voca Iosue et state in tabernaculo testimonii ut praecipiam ei abierunt ergo Moses et Iosue et steterunt in tabernaculo testimonii
Unchecked Copy BoxDeu 31:15 - apparuitque Dominus ibi in columna nubis quae stetit in introitu tabernaculi
Unchecked Copy BoxDeu 31:16 - dixitque Dominus ad Mosen ecce tu dormies cum patribus tuis et populus iste consurgens fornicabitur post deos alienos in terra ad quam ingredietur et habitabit in ea ibi derelinquet me et irritum faciet foedus quod pepigi cum eo
Unchecked Copy BoxDeu 31:17 - et irascetur furor meus contra eum in die illo et derelinquam eum et abscondam faciem meam ab eo et erit in devorationem invenient eum omnia mala et adflictiones ita ut dicat in illo die vere quia non est Deus mecum invenerunt me haec mala
Unchecked Copy BoxDeu 31:18 - ego autem abscondam et celabo faciem meam in die illo propter omnia mala quae fecit quia secutus est deos alienos
Unchecked Copy BoxDeu 31:19 - nunc itaque scribite vobis canticum istud et docete filios Israhel ut memoriter teneant et ore decantent et sit mihi carmen istud pro testimonio inter filios Israhel
Unchecked Copy BoxDeu 31:20 - introducam enim eum in terram pro qua iuravi patribus eius lacte et melle manantem cumque comederint et saturati crassique fuerint avertentur ad deos alienos et servient eis et detrahent mihi et irritum facient pactum meum
Unchecked Copy BoxDeu 31:21 - postquam invenerint eum mala multa et adflictiones respondebit ei canticum istud pro testimonio quod nulla delebit oblivio ex ore seminis tui scio enim cogitationes eius quae facturus sit hodie antequam introducam eum in terram quam ei pollicitus sum
Unchecked Copy BoxDeu 31:22 - scripsit ergo Moses canticum et docuit filios Israhel
Unchecked Copy BoxDeu 31:23 - praecepitque Iosue filio Nun et ait confortare et esto robustus tu enim introduces filios Israhel in terram quam pollicitus sum et ego ero tecum
Unchecked Copy BoxDeu 31:24 - postquam ergo scripsit Moses verba legis huius in volumine atque conplevit
Unchecked Copy BoxDeu 31:25 - praecepit Levitis qui portabant arcam foederis Domini dicens
Unchecked Copy BoxDeu 31:26 - tollite librum istum et ponite eum in latere arcae foederis Domini Dei vestri ut sit ibi contra te in testimonio
Unchecked Copy BoxDeu 31:27 - ego enim scio contentionem tuam et cervicem tuam durissimam adhuc vivente me et ingrediente vobiscum semper contentiose egistis contra Dominum quanto magis cum mortuus fuero
Unchecked Copy BoxDeu 31:28 - congregate ad me omnes maiores natu per tribus vestras atque doctores et loquar audientibus eis sermones istos et invocabo contra eos caelum et terram
Unchecked Copy BoxDeu 31:29 - novi enim quod post mortem meam inique agetis et declinabitis cito de via quam praecepi vobis et occurrent vobis mala in extremo tempore quando feceritis malum in conspectu Domini ut inritetis eum per opera manuum vestrarum
Unchecked Copy BoxDeu 31:30 - locutus est ergo Moses audiente universo coetu Israhel verba carminis huius et ad finem usque conplevit
VUL

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

BLB Searches
Search the Bible
VUL
 [?]

Advanced Options

Other Searches

Multi-Verse Retrieval
x
VUL

Daily Devotionals
x

Blue Letter Bible offers several daily devotional readings in order to help you refocus on Christ and the Gospel of His peace and righteousness.

Daily Bible Reading Plans
x

Recognizing the value of consistent reflection upon the Word of God in order to refocus one's mind and heart upon Christ and His Gospel of peace, we provide several reading plans designed to cover the entire Bible in a year.

One-Year Plans

Two-Year Plan

Deuteronomy Chapter 31 — Additional Translations: