VUL

VUL

Click to Change

Return to Top

Return to Top

Printer Icon

Print

Copy
Copy Options
Format by: Verse Paragraph
Strong's
Red Letter
Audio Bibles
Copy Options
Cite Print
The Blue Letter Bible

Deuteronomium (Deuteronomy) 25 :: Latin Vulgate (VUL)

Choose a new font size and typeface
Audio Bibles
Unchecked Copy BoxDeu 25:1 - si fuerit causa inter aliquos et interpellaverint iudices quem iustum esse perspexerint illi iustitiae palmam dabunt quem impium condemnabunt impietatis
Unchecked Copy BoxDeu 25:2 - sin autem eum qui peccavit dignum viderint plagis prosternent et coram se facient verberari pro mensura peccati erit et plagarum modus
Unchecked Copy BoxDeu 25:3 - ita dumtaxat ut quadragenarium numerum non excedant ne foede laceratus ante oculos tuos abeat frater tuus
Unchecked Copy BoxDeu 25:4 - non ligabis os bovis terentis in area fruges tuas
Unchecked Copy BoxDeu 25:5 - quando habitaverint fratres simul et unus ex eis absque liberis mortuus fuerit uxor defuncti non nubet alteri sed accipiet eam frater eius et suscitabit semen fratris sui
Unchecked Copy BoxDeu 25:6 - et primogenitum ex ea filium nomine illius appellabit ut non deleatur nomen eius ex Israhel
Unchecked Copy BoxDeu 25:7 - sin autem noluerit accipere uxorem fratris sui quae ei lege debetur perget mulier ad portam civitatis et interpellabit maiores natu dicetque non vult frater viri mei suscitare nomen fratris sui in Israhel nec me in coniugium sumere
Unchecked Copy BoxDeu 25:8 - statimque accersiri eum facient et interrogabunt si responderit nolo eam uxorem accipere
Unchecked Copy BoxDeu 25:9 - accedet mulier ad eum coram senioribus et tollet calciamentum de pede eius spuetque in faciem illius et dicet sic fit homini qui non aedificat domum fratris sui
Unchecked Copy BoxDeu 25:10 - et vocabitur nomen illius in Israhel domus Disculciati
Unchecked Copy BoxDeu 25:11 - si habuerint inter se iurgium viri et unus contra alterum rixari coeperit volensque uxor alterius eruere virum suum de manu fortioris miserit manum et adprehenderit verenda eius
Unchecked Copy BoxDeu 25:12 - abscides manum illius nec flecteris super eam ulla misericordia
Unchecked Copy BoxDeu 25:13 - non habebis in sacculo diversa pondera maius et minus
Unchecked Copy BoxDeu 25:14 - nec erit in domo tua modius maior et minor
Unchecked Copy BoxDeu 25:15 - pondus habebis iustum et verum et modius aequalis et verus erit tibi ut multo vivas tempore super terram quam Dominus Deus tuus dederit tibi
Unchecked Copy BoxDeu 25:16 - abominatur enim Dominus eum qui facit haec et aversatur omnem iniustitiam
Unchecked Copy BoxDeu 25:17 - memento quae fecerit tibi Amalech in via quando egrediebaris ex Aegypto
Unchecked Copy BoxDeu 25:18 - quomodo occurrerit tibi et extremos agminis tui qui lassi residebant ceciderit quando tu eras fame et labore confectus et non timuerit Deum
Unchecked Copy BoxDeu 25:19 - cum ergo Dominus Deus tuus dederit tibi requiem et subiecerit cunctas per circuitum nationes in terra quam tibi pollicitus est delebis nomen eius sub caelo cave ne obliviscaris
VUL

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

BLB Searches
Search the Bible
VUL
 [?]

Advanced Options

Other Searches

Multi-Verse Retrieval
x
VUL

Daily Devotionals
x

Blue Letter Bible offers several daily devotional readings in order to help you refocus on Christ and the Gospel of His peace and righteousness.

Daily Bible Reading Plans
x

Recognizing the value of consistent reflection upon the Word of God in order to refocus one's mind and heart upon Christ and His Gospel of peace, we provide several reading plans designed to cover the entire Bible in a year.

One-Year Plans

Two-Year Plan

Deuteronomy Chapter 25 — Additional Translations: