VUL

VUL

Click to Change

Return to Top

Return to Top

Printer Icon

Print

Copy
Copy Options
Format by: Verse Paragraph
Strong's
Red Letter
Audio Bibles
Copy Options
Cite Print
The Blue Letter Bible

Deuteronomium (Deuteronomy) 23 :: Latin Vulgate (VUL)

Choose a new font size and typeface
Audio Bibles
Unchecked Copy BoxDeu 23:1 - non intrabit eunuchus adtritis vel amputatis testiculis et absciso veretro ecclesiam Domini
Unchecked Copy BoxDeu 23:2 - non ingredietur mamzer hoc est de scorto natus in ecclesiam Domini usque ad decimam generationem
Unchecked Copy BoxDeu 23:3 - Ammanites et Moabites etiam post decimam generationem non intrabunt ecclesiam Domini in aeternum
Unchecked Copy BoxDeu 23:4 - quia noluerunt vobis occurrere cum pane et aqua in via quando egressi estis de Aegypto et quia conduxerunt contra te Balaam filium Beor de Mesopotamiam Syriae ut malediceret tibi
Unchecked Copy BoxDeu 23:5 - et noluit Dominus Deus tuus audire Balaam vertitque maledictionem eius in benedictionem tuam eo quod diligeret te
Unchecked Copy BoxDeu 23:6 - non facies cum eis pacem nec quaeres eis bona cunctis diebus vitae tuae in sempiternum
Unchecked Copy BoxDeu 23:7 - non abominaberis Idumeum quia frater tuus est nec Aegyptium quia advena fuisti in terra eius
Unchecked Copy BoxDeu 23:8 - qui nati fuerint ex eis tertia generatione intrabunt ecclesiam Domini
Unchecked Copy BoxDeu 23:9 - quando egressus fueris adversus hostes tuos in pugnam custodies te ab omni re mala
Unchecked Copy BoxDeu 23:10 - si fuerit inter vos homo qui nocturno pollutus sit somnio egredietur extra castra
Unchecked Copy BoxDeu 23:11 - et non revertetur priusquam ad vesperam lavetur aqua et post solis occasum regredietur in castra
Unchecked Copy BoxDeu 23:12 - habebis locum extra castra ad quem egrediaris ad requisita naturae
Unchecked Copy BoxDeu 23:13 - gerens paxillum in balteo cumque sederis fodies per circuitum et egesta humo operies
Unchecked Copy BoxDeu 23:14 - quo relevatus es Dominus enim Deus tuus ambulat in medio castrorum ut eruat te et tradat tibi inimicos tuos ut sint castra tua sancta et nihil in eis appareat foeditatis nec derelinquat te
Unchecked Copy BoxDeu 23:15 - non trades servum domino suo qui ad te confugerit
Unchecked Copy BoxDeu 23:16 - habitabit tecum in loco qui ei placuerit et in una urbium tuarum requiescet nec contristes eum
Unchecked Copy BoxDeu 23:17 - non erit meretrix de filiabus Israhel neque scortator de filiis Israhel
Unchecked Copy BoxDeu 23:18 - non offeres mercedem prostibuli nec pretium canis in domum Domini Dei tui quicquid illud est quod voverint quia abominatio est utrumque apud Dominum Deum tuum
Unchecked Copy BoxDeu 23:19 - non fenerabis fratri tuo ad usuram pecuniam nec fruges nec quamlibet aliam rem
Unchecked Copy BoxDeu 23:20 - sed alieno fratri autem tuo absque usura id quod indiget commodabis ut benedicat tibi Dominus Deus tuus in omni opere tuo in terra ad quam ingredieris possidendam
Unchecked Copy BoxDeu 23:21 - cum voveris votum Domino Deo tuo non tardabis reddere quia requiret illud Dominus Deus tuus et si moratus fueris reputabit tibi in peccatum
Unchecked Copy BoxDeu 23:22 - si nolueris polliceri absque peccato eris
Unchecked Copy BoxDeu 23:23 - quod autem semel egressum est de labiis tuis observabis et facies sicut promisisti Domino Deo tuo et propria voluntate et ore tuo locutus es
Unchecked Copy BoxDeu 23:24 - ingressus vineam proximi tui comede uvas quantum tibi placuerit foras autem ne efferas tecum
Unchecked Copy BoxDeu 23:25 - si intraveris in segetem amici tui franges spicas et manu conteres falce autem non metes
VUL

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

BLB Searches
Search the Bible
VUL
 [?]

Advanced Options

Other Searches

Multi-Verse Retrieval
x
VUL

Daily Devotionals
x

Blue Letter Bible offers several daily devotional readings in order to help you refocus on Christ and the Gospel of His peace and righteousness.

Daily Bible Reading Plans
x

Recognizing the value of consistent reflection upon the Word of God in order to refocus one's mind and heart upon Christ and His Gospel of peace, we provide several reading plans designed to cover the entire Bible in a year.

One-Year Plans

Two-Year Plan

Deuteronomy Chapter 23 — Additional Translations: