VUL

VUL

Click to Change

Return to Top

Return to Top

Printer Icon

Print

Copy
Copy Options
Format by: Verse Paragraph
Strong's
Red Letter
Audio Bibles
Copy Options
Cite Print
The Blue Letter Bible

Deuteronomium (Deuteronomy) 22 :: Latin Vulgate (VUL)

Choose a new font size and typeface
Audio Bibles
Unchecked Copy BoxDeu 22:1 - non videbis bovem fratris tui aut ovem errantem et praeteribis sed reduces fratri tuo
Unchecked Copy BoxDeu 22:2 - etiam si non est propinquus tuus frater nec nosti eum duces in domum tuam et erunt apud te quamdiu quaerat ea frater tuus et recipiat
Unchecked Copy BoxDeu 22:3 - similiter facies de asino et de vestimento et de omni re fratris tui quae perierit si inveneris eam ne neglegas quasi alienam
Unchecked Copy BoxDeu 22:4 - si videris asinum fratris tui aut bovem cecidisse in via non despicies sed sublevabis cum eo
Unchecked Copy BoxDeu 22:5 - non induetur mulier veste virili nec vir utetur veste feminea abominabilis enim apud Deum est qui facit haec
Unchecked Copy BoxDeu 22:6 - si ambulans per viam in arbore vel in terra nidum avis inveneris et matrem pullis vel ovis desuper incubantem non tenebis eam cum filiis
Unchecked Copy BoxDeu 22:7 - sed abire patieris captos tenens filios ut bene sit tibi et longo vivas tempore
Unchecked Copy BoxDeu 22:8 - cum aedificaveris domum novam facies murum tecti per circuitum ne effundatur sanguis in domo tua et sis reus labente alio et in praeceps ruente
Unchecked Copy BoxDeu 22:9 - non seres vineam tuam altero semine ne et sementis quam sevisti et quae nascuntur ex vinea pariter sanctificentur
Unchecked Copy BoxDeu 22:10 - non arabis in bove simul et asino
Unchecked Copy BoxDeu 22:11 - non indueris vestimento quod ex lana linoque contextum est
Unchecked Copy BoxDeu 22:12 - funiculos in fimbriis facies per quattuor angulos pallii tui quo operieris
Unchecked Copy BoxDeu 22:13 - si duxerit vir uxorem et postea eam odio habuerit
Unchecked Copy BoxDeu 22:14 - quaesieritque occasiones quibus dimittat eam obiciens ei nomen pessimum et dixerit uxorem hanc accepi et ingressus ad eam non inveni virginem
Unchecked Copy BoxDeu 22:15 - tollent eam pater et mater eius et ferent secum signa virginitatis eius ad seniores urbis qui in porta sunt
Unchecked Copy BoxDeu 22:16 - et dicet pater filiam meam dedi huic uxorem quam quia odit
Unchecked Copy BoxDeu 22:17 - inponet ei nomen pessimum ut dicat non inveni filiam tuam virginem et ecce haec sunt signa virginitatis filiae meae expandent vestimentum coram senibus civitatis
Unchecked Copy BoxDeu 22:18 - adprehendentque senes urbis illius virum et verberabunt illum
Unchecked Copy BoxDeu 22:19 - condemnantes insuper centum siclis argenti quos dabit patri puellae quoniam diffamavit nomen pessimum super virginem Israhel habebitque eam uxorem et non poterit dimittere omni tempore vitae suae
Unchecked Copy BoxDeu 22:20 - quod si verum est quod obicit et non est in puella inventa virginitas
Unchecked Copy BoxDeu 22:21 - eicient eam extra fores domus patris sui et lapidibus obruent viri civitatis eius et morietur quoniam fecit nefas in Israhel ut fornicaretur in domo patris sui et auferes malum de medio tui
Unchecked Copy BoxDeu 22:22 - si dormierit vir cum uxore alterius uterque morientur id est adulter et adultera et auferes malum de Israhel
Unchecked Copy BoxDeu 22:23 - si puellam virginem desponderit vir et invenerit eam aliquis in civitate et concubuerit cum illa
Unchecked Copy BoxDeu 22:24 - educes utrumque ad portam civitatis illius et lapidibus obruentur puella quia non clamavit cum esset in civitate vir quia humiliavit uxorem proximi sui et auferes malum de medio tui
Unchecked Copy BoxDeu 22:25 - sin autem in agro reppererit vir puellam quae desponsata est et adprehendens concubuerit cum illa ipse morietur solus
Unchecked Copy BoxDeu 22:26 - puella nihil patietur nec est rea mortis quoniam sicut latro consurgit contra fratrem suum et occidit animam eius ita et puella perpessa est
Unchecked Copy BoxDeu 22:27 - sola erat in agro clamavit et nullus adfuit qui liberaret eam
Unchecked Copy BoxDeu 22:28 - si invenerit vir puellam virginem quae non habet sponsum et adprehendens concubuerit cum ea et res ad iudicium venerit
Unchecked Copy BoxDeu 22:29 - dabit qui dormivit cum ea patri puellae quinquaginta siclos argenti et habebit eam uxorem quia humiliavit illam non poterit dimittere cunctis diebus vitae suae
Unchecked Copy BoxDeu 22:30 - non accipiet homo uxorem patris sui nec revelabit operimentum eius
VUL

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

BLB Searches
Search the Bible
VUL
 [?]

Advanced Options

Other Searches

Multi-Verse Retrieval
x
VUL

Daily Devotionals
x

Blue Letter Bible offers several daily devotional readings in order to help you refocus on Christ and the Gospel of His peace and righteousness.

Daily Bible Reading Plans
x

Recognizing the value of consistent reflection upon the Word of God in order to refocus one's mind and heart upon Christ and His Gospel of peace, we provide several reading plans designed to cover the entire Bible in a year.

One-Year Plans

Two-Year Plan

Deuteronomy Chapter 22 — Additional Translations: