Previous Chapter Full Page Full Page Next Chapter

Zachariæ (Zechariah) 7 :: Latin Vulgate (VUL)

Zec 7:1et factum est in anno quarto Darii regis factum est verbum Domini ad Zacchariam in quarta mensis noni qui est casleu
Zec 7:2et miserunt ad domum Dei Sarasar et Rogomelech et viri qui erant cum eo ad deprecandam faciem Domini
Zec 7:3ut dicerent sacerdotibus domus Domini exercituum et prophetis loquentes numquid flendum mihi est in mense quinto vel sanctificare me debeo sicuti feci iam multis annis
Zec 7:4et factum est verbum Domini exercituum ad me dicens
Zec 7:5loquere ad omnem populum terrae et ad sacerdotes dicens cum ieiunaretis et plangeretis in quinto et septimo per hos septuaginta annos numquid ieiunium ieiunastis mihi
Zec 7:6et cum comedistis et cum bibistis numquid non vobis comedistis et vobismet ipsis bibistis
Zec 7:7numquid non sunt verba quae locutus est Dominus in manu prophetarum priorum cum adhuc Hierusalem habitaretur et esset opulenta ipsa et urbes in circuitu eius et ad austrum et in campestribus habitaretur
Zec 7:8et factum est verbum Domini ad Zacchariam dicens
Zec 7:9haec ait Dominus exercituum dicens iudicium verum iudicate et misericordiam et miserationes facite unusquisque cum fratre suo
Zec 7:10et viduam et pupillum et advenam et pauperem nolite calumniari et malum vir fratri suo non cogitet in corde suo
Zec 7:11et noluerunt adtendere et verterunt scapulam recedentem et aures suas adgravaverunt ne audirent
Zec 7:12et cor suum posuerunt adamantem ne audirent legem et verba quae misit Dominus exercituum in spiritu suo per manum prophetarum priorum et facta est indignatio magna a Domino exercituum
Zec 7:13et factum est sicut locutus est et non audierunt sic clamabunt et non exaudiam dicit Dominus exercituum
Zec 7:14et dispersi eos per omnia regna quae nesciunt et terra desolata est ab eis eo quod non esset transiens et revertens et posuerunt terram desiderabilem in desertum
Translation Copyright Logo

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

Zechariah Chapter 7 — Additional Translations: