Previous Chapter Full Page Full Page Next Chapter

Zachariæ (Zechariah) 2 :: Latin Vulgate (VUL)

Zec 2:1et levavi oculos meos et vidi et ecce vir et in manu eius funiculus mensorum
Zec 2:2et dixi quo tu vadis et dixit ad me ut metiar Hierusalem et videam quanta sit latitudo eius et quanta longitudo eius
Zec 2:3et ecce angelus qui loquebatur in me egrediebatur et angelus alius egrediebatur in occursum eius
Zec 2:4et dixit ad eum curre loquere ad puerum istum dicens absque muro habitabitur Hierusalem prae multitudine hominum et iumentorum in medio eius
Zec 2:5et ego ero ei ait Dominus murus ignis in circuitu et in gloria ero in medio eius
Zec 2:6o o fugite de terra aquilonis dicit Dominus quoniam in quattuor ventos caeli dispersi vos dicit Dominus
Zec 2:7o Sion fuge quae habitas apud filiam Babylonis
Zec 2:8quia haec dicit Dominus exercituum post gloriam misit me ad gentes quae spoliaverunt vos qui enim tetigerit vos tangit pupillam oculi eius
Zec 2:9quia ecce ego levo manum meam super eos et erunt praedae his qui serviebant sibi et cognoscetis quia Dominus exercituum misit me
Zec 2:10lauda et laetare filia Sion quia ecce ego venio et habitabo in medio tui ait Dominus
Zec 2:11et adplicabuntur gentes multae ad Dominum in die illa et erunt mihi in populum et habitabo in medio tui et scies quia Dominus exercituum misit me ad te
Zec 2:12et possidebit Dominus Iudam partem suam in terra sanctificata et eliget adhuc Hierusalem
Zec 2:13sileat omnis caro a facie Domini quia consurrexit de habitaculo sancto suo
Translation Copyright Logo

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

Zechariah Chapter 2 — Additional Translations: