Previous Chapter Full Page Full Page Next Chapter

Titum (Titus) 3 :: Latin Vulgate (VUL)

Tit 3:1admone illos principibus et potestatibus subditos esse dicto oboedire ad omne opus bonum paratos esse
Tit 3:2neminem blasphemare non litigiosos esse modestos omnem ostendentes mansuetudinem ad omnes homines
Tit 3:3eramus enim et nos aliquando insipientes increduli errantes servientes desideriis et voluptatibus variis in malitia et invidia agentes odibiles odientes invicem
Tit 3:4cum autem benignitas et humanitas apparuit salvatoris nostri Dei
Tit 3:5non ex operibus iustitiae quae fecimus nos sed secundum suam misericordiam salvos nos fecit per lavacrum regenerationis et renovationis Spiritus Sancti
Tit 3:6quem effudit in nos abunde per Iesum Christum salvatorem nostrum
Tit 3:7ut iustificati gratia ipsius heredes simus secundum spem vitae aeternae
Tit 3:8fidelis sermo est et de his volo te confirmare ut curent bonis operibus praeesse qui credunt Deo haec sunt bona et utilia hominibus
Tit 3:9stultas autem quaestiones et genealogias et contentiones et pugnas legis devita sunt enim inutiles et vanae
Tit 3:10hereticum hominem post unam et secundam correptionem devita
Tit 3:11sciens quia subversus est qui eiusmodi est et delinquit proprio iudicio condemnatus
Tit 3:12cum misero ad te Arteman aut Tychicum festina ad me venire Nicopolim ibi enim statui hiemare
Tit 3:13Zenan legis peritum et Apollo sollicite praemitte ut nihil illis desit
Tit 3:14discant autem et nostri bonis operibus praeesse ad usus necessarios ut non sint infructuosi
Tit 3:15salutant te qui mecum sunt omnes saluta qui nos amant in fide gratia Dei cum omnibus vobis amen
Translation Copyright Logo

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

Titus Chapter 3 — Additional Translations: