Previous Chapter Full Page Full Page Next Chapter

Titum (Titus) 2 :: Latin Vulgate (VUL)

Tit 2:1tu autem loquere quae decet sanam doctrinam
Tit 2:2senes ut sobrii sint pudici prudentes sani fide dilectione patientia
Tit 2:3anus similiter in habitu sancto non criminatrices non vino multo servientes bene docentes
Tit 2:4ut prudentiam doceant adulescentulas ut viros suos ament filios diligant
Tit 2:5prudentes castas domus curam habentes benignas subditas suis viris ut non blasphemetur verbum Dei
Tit 2:6iuvenes similiter hortare ut sobrii sint
Tit 2:7in omnibus te ipsum praebe exemplum bonorum operum in doctrina integritatem gravitatem
Tit 2:8verbum sanum inreprehensibilem ut is qui ex adverso est vereatur nihil habens malum dicere de nobis
Tit 2:9servos dominis suis subditos esse in omnibus placentes non contradicentes
Tit 2:10non fraudantes, sed in omnibus fidem bonam ostendentes ut doctrinam salutaris nostri Dei ornent in omnibus
Tit 2:11apparuit enim gratia Dei salutaris omnibus hominibus
Tit 2:12erudiens nos ut abnegantes impietatem et saecularia desideria sobrie et iuste et pie vivamus in hoc saeculo
Tit 2:13expectantes beatam spem et adventum gloriae magni Dei et salvatoris nostri Iesu Christi
Tit 2:14qui dedit semet ipsum pro nobis ut nos redimeret ab omni iniquitate et mundaret sibi populum acceptabilem sectatorem bonorum operum
Tit 2:15haec loquere et exhortare et argue cum omni imperio nemo te contemnat
Translation Copyright Logo

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

Titus Chapter 2 — Additional Translations: