Previous Chapter Full Page Full Page Next Chapter

Canticum Canticorum (Song of Songs) 8 :: Latin Vulgate (VUL)

Sng 8:1quis mihi det te fratrem meum sugentem ubera matris meae ut inveniam te foris et deosculer et iam me nemo despiciat
Sng 8:2adprehendam te et ducam in domum matris meae ibi me docebis et dabo tibi poculum ex vino condito et mustum malorum granatorum meorum
Sng 8:3leva eius sub capite meo et dextera illius amplexabitur me
Sng 8:4adiuro vos filiae Hierusalem ne suscitetis et evigilare faciatis dilectam donec ipsa velit
Sng 8:5quae est ista quae ascendit de deserto deliciis affluens et nixa super dilectum suum sub arbore malo suscitavi te ibi corrupta est mater tua ibi violata est genetrix tua
Sng 8:6pone me ut signaculum super cor tuum ut signaculum super brachium tuum quia fortis est ut mors dilectio dura sicut inferus aemulatio lampades eius lampades ignis atque flammarum
Sng 8:7aquae multae non poterunt extinguere caritatem nec flumina obruent illam si dederit homo omnem substantiam domus suae pro dilectione quasi nihil despicient eum
Sng 8:8soror nostra parva et ubera non habet quid faciemus sorori nostrae in die quando adloquenda est
Sng 8:9si murus est aedificemus super eum propugnacula argentea si ostium est conpingamus illud tabulis cedrinis
Sng 8:10ego murus et ubera mea sicut turris ex quo facta sum coram eo quasi pacem repperiens
Sng 8:11vinea fuit Pacifico in ea quae habet populos tradidit eam custodibus vir adfert pro fructu eius mille argenteos
Sng 8:12vinea mea coram me est mille tui Pacifice et ducenti his qui custodiunt fructus eius
Sng 8:13quae habitas in hortis amici auscultant fac me audire vocem tuam
Sng 8:14fuge dilecte mi et adsimilare capreae hinuloque cervorum super montes aromatum
Translation Copyright Logo

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

Song of Songs Chapter 8 — Additional Translations: