Previous Chapter Full Page Full Page Next Chapter

Canticum Canticorum (Song of Songs) 7 :: Latin Vulgate (VUL)

Sng 7:1quid videbis in Sulamiten nisi choros castrorum quam pulchri sunt gressus tui in calciamentis filia principis iunctura feminum tuorum sicut monilia quae fabricata sunt manu artificis
Sng 7:2umbilicus tuus crater tornatilis numquam indigens poculis venter tuus sicut acervus tritici vallatus liliis
Sng 7:3duo ubera tua sicut duo hinuli gemelli capreae
Sng 7:4collum tuum sicut turris eburnea oculi tui sicut piscinae in Esebon quae sunt in porta filiae multitudinis nasus tuus sicut turris Libani quae respicit contra Damascum
Sng 7:5caput tuum ut Carmelus et comae capitis tui sicut purpura regis vincta canalibus
Sng 7:6quam pulchra es et quam decora carissima in deliciis
Sng 7:7statura tua adsimilata est palmae et ubera tua botris
Sng 7:8dixi ascendam in palmam adprehendam fructus eius et erunt ubera tua sicut botri vineae et odor oris tui sicut malorum
Sng 7:9guttur tuum sicut vinum optimum dignum dilecto meo ad potandum labiisque et dentibus illius ruminandum
Sng 7:10ego dilecto meo et ad me conversio eius
Sng 7:11veni dilecte mi egrediamur in agrum commoremur in villis
Sng 7:12mane surgamus ad vineas videamus si floruit vinea si flores fructus parturiunt si floruerunt mala punica ibi dabo tibi ubera mea
Sng 7:13mandragorae dederunt odorem in portis nostris omnia poma nova et vetera dilecte mi servavi tibi
Translation Copyright Logo

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

Song of Songs Chapter 7 — Additional Translations: