Previous Chapter Full Page Full Page Next Chapter

Canticum Canticorum (Song of Songs) 6 :: Latin Vulgate (VUL)

Sng 6:1[Vulgate 5:17] quo abiit dilectus tuus o pulcherrima mulierum quo declinavit dilectus tuus et quaeremus eum tecum
Sng 6:2[Vulgate 6:1] dilectus meus descendit in hortum suum ad areolam aromatis ut pascatur in hortis et lilia colligat
Sng 6:3[Vulgate 6:2] ego dilecto meo et dilectus meus mihi qui pascitur inter lilia
Sng 6:4[Vulgate 6:3] pulchra es amica mea suavis et decora sicut Hierusalem terribilis ut castrorum acies ordinata
Sng 6:5[Vulgate 6:4] averte oculos tuos a me quia ipsi me avolare fecerunt capilli tui sicut grex caprarum quae apparuerunt de Galaad
Sng 6:6[Vulgate 6:5] dentes tui sicut grex ovium quae ascenderunt de lavacro omnes gemellis fetibus et sterilis non est in eis
Sng 6:7[Vulgate 6:6] sicut cortex mali punici genae tuae absque occultis tuis
Sng 6:8[Vulgate 6:7] sexaginta sunt reginae et octoginta concubinae et adulescentularum non est numerus
Sng 6:9[Vulgate 6:8] una est columba mea perfecta mea una est matris suae electa genetrici suae viderunt illam filiae et beatissimam praedicaverunt reginae et concubinae et laudaverunt eam
Sng 6:10[Vulgate 6:9] quae est ista quae progreditur quasi aurora consurgens pulchra ut luna electa ut sol terribilis ut acies ordinata
Sng 6:11[Vulgate 6:10] descendi ad hortum nucum ut viderem poma convallis ut inspicerem si floruisset vinea et germinassent mala punica
Sng 6:12[Vulgate 6:11] nescivi anima mea conturbavit me propter quadrigas Aminadab
Sng 6:13[Vulgate 6:12] revertere revertere Sulamitis revertere revertere ut intueamur te
Translation Copyright Logo

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

Song of Songs Chapter 6 — Additional Translations: