Previous Chapter Full Page Full Page Next Chapter

Canticum Canticorum (Song of Songs) 5 :: Latin Vulgate (VUL)

Sng 5:1veniat dilectus meus in hortum suum et comedat fructum pomorum suorum veni in hortum meum soror mea sponsa messui murram meam cum aromatibus meis comedi favum cum melle meo bibi vinum meum cum lacte meo comedite amici bibite et inebriamini carissimi
Sng 5:2ego dormio et cor meum vigilat vox dilecti mei pulsantis aperi mihi soror mea amica mea columba mea inmaculata mea quia caput meum plenum est rore et cincinni mei guttis noctium
Sng 5:3expoliavi me tunica mea quomodo induar illa lavi pedes meos quomodo inquinabo illos
Sng 5:4dilectus meus misit manum suam per foramen et venter meus intremuit ad tactum eius
Sng 5:5surrexi ut aperirem dilecto meo manus meae stillaverunt murra digiti mei pleni murra probatissima
Sng 5:6pessulum ostii aperui dilecto meo at ille declinaverat atque transierat anima mea liquefacta est ut locutus est quaesivi et non inveni illum vocavi et non respondit mihi
Sng 5:7invenerunt me custodes qui circumeunt civitatem percusserunt me vulneraverunt me tulerunt pallium meum mihi custodes murorum
Sng 5:8adiuro vos filiae Hierusalem si inveneritis dilectum meum ut nuntietis ei quia amore langueo
Sng 5:9qualis est dilectus tuus ex dilecto o pulcherrima mulierum qualis est dilectus tuus ex dilecto quia sic adiurasti nos
Sng 5:10dilectus meus candidus et rubicundus electus ex milibus
Sng 5:11caput eius aurum optimum comae eius sicut elatae palmarum nigrae quasi corvus
Sng 5:12oculi eius sicut columbae super rivulos aquarum quae lacte sunt lotae et resident iuxta fluenta plenissima
Sng 5:13genae illius sicut areolae aromatum consitae a pigmentariis labia eius lilia distillantia murram primam
Sng 5:14manus illius tornatiles aureae plenae hyacinthis venter eius eburneus distinctus sapphyris
Sng 5:15crura illius columnae marmoreae quae fundatae sunt super bases aureas species eius ut Libani electus ut cedri
Sng 5:16guttur illius suavissimum et totus desiderabilis talis est dilectus meus et iste est amicus meus filiae Hierusalem
Translation Copyright Logo

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

Song of Songs Chapter 5 — Additional Translations: