Previous Chapter Full Page Full Page Next Chapter

Canticum Canticorum (Song of Songs) 4 :: Latin Vulgate (VUL)

Sng 4:1quam pulchra es amica mea quam pulchra es oculi tui columbarum absque eo quod intrinsecus latet capilli tui sicut greges caprarum quae ascenderunt de monte Galaad
Sng 4:2dentes tui sicut greges tonsarum quae ascenderunt de lavacro omnes gemellis fetibus et sterilis non est inter eas
Sng 4:3sicut vitta coccinea labia tua et eloquium tuum dulce sicut fragmen mali punici ita genae tuae absque eo quod intrinsecus latet
Sng 4:4sicut turris David collum tuum quae aedificata est cum propugnaculis mille clypei pendent ex ea omnis armatura fortium
Sng 4:5duo ubera tua sicut duo hinuli capreae gemelli qui pascuntur in liliis
Sng 4:6donec adspiret dies et inclinentur umbrae vadam ad montem murrae et ad collem turis
Sng 4:7tota pulchra es amica mea et macula non est in te
Sng 4:8veni de Libano sponsa veni de Libano veni coronaberis de capite Amana de vertice Sanir et Hermon de cubilibus leonum de montibus pardorum
Sng 4:9vulnerasti cor meum soror mea sponsa vulnerasti cor meum in uno oculorum tuorum et in uno crine colli tui
Sng 4:10quam pulchrae sunt mammae tuae soror mea sponsa pulchriora ubera tua vino et odor unguentorum tuorum super omnia aromata
Sng 4:11favus distillans labia tua sponsa mel et lac sub lingua tua et odor vestimentorum tuorum sicut odor turis
Sng 4:12hortus conclusus soror mea sponsa hortus conclusus fons signatus
Sng 4:13emissiones tuae paradisus malorum punicorum cum pomorum fructibus cypri cum nardo
Sng 4:14nardus et crocus fistula et cinnamomum cum universis lignis Libani murra et aloe cum omnibus primis unguentis
Sng 4:15fons hortorum puteus aquarum viventium quae fluunt impetu de Libano
Sng 4:16surge aquilo et veni auster perfla hortum meum et fluant aromata illius
Translation Copyright Logo

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

Song of Songs Chapter 4 — Additional Translations: