Previous Chapter Full Page Full Page Next Chapter

Canticum Canticorum (Song of Songs) 3 :: Latin Vulgate (VUL)

Sng 3:1in lectulo meo per noctes quaesivi quem diligit anima mea quaesivi illum et non inveni
Sng 3:2surgam et circuibo civitatem per vicos et plateas quaeram quem diligit anima mea quaesivi illum et non inveni
Sng 3:3invenerunt me vigiles qui custodiunt civitatem num quem dilexit anima mea vidistis
Sng 3:4paululum cum pertransissem eos inveni quem diligit anima mea tenui eum nec dimittam donec introducam illum in domum matris meae et in cubiculum genetricis meae
Sng 3:5adiuro vos filiae Hierusalem per capreas cervosque camporum ne suscitetis neque evigilare faciatis dilectam donec ipsa velit
Sng 3:6quae est ista quae ascendit per desertum sicut virgula fumi ex aromatibus murrae et turis et universi pulveris pigmentarii
Sng 3:7en lectulum Salomonis sexaginta fortes ambiunt ex fortissimis Israhel
Sng 3:8omnes tenentes gladios et ad bella doctissimi uniuscuiusque ensis super femur suum propter timores nocturnos
Sng 3:9ferculum fecit sibi rex Salomon de lignis Libani
Sng 3:10columnas eius fecit argenteas reclinatorium aureum ascensum purpureum media caritate constravit propter filias Hierusalem
Sng 3:11egredimini et videte filiae Sion regem Salomonem in diademate quo coronavit eum mater sua in die disponsionis illius et in die laetitiae cordis eius
Translation Copyright Logo

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

Song of Songs Chapter 3 — Additional Translations: