Previous Chapter Full Page Full Page Next Chapter

Canticum Canticorum (Song of Songs) 2 :: Latin Vulgate (VUL)

Sng 2:1ego flos campi et lilium convallium
Sng 2:2sicut lilium inter spinas sic amica mea inter filias
Sng 2:3sicut malum inter ligna silvarum sic dilectus meus inter filios sub umbra illius quam desideraveram sedi et fructus eius dulcis gutturi meo
Sng 2:4introduxit me in cellam vinariam ordinavit in me caritatem
Sng 2:5fulcite me floribus stipate me malis quia amore langueo
Sng 2:6leva eius sub capite meo et dextera illius amplexabitur me
Sng 2:7adiuro vos filiae Hierusalem per capreas cervosque camporum ne suscitetis neque evigilare faciatis dilectam quoadusque ipsa velit
Sng 2:8vox dilecti mei ecce iste venit saliens in montibus transiliens colles
Sng 2:9similis est dilectus meus capreae hinuloque cervorum en ipse stat post parietem nostrum despiciens per fenestras prospiciens per cancellos
Sng 2:10et dilectus meus loquitur mihi surge propera amica mea formonsa mea et veni
Sng 2:11iam enim hiemps transiit imber abiit et recessit
Sng 2:12flores apparuerunt in terra tempus putationis advenit vox turturis audita est in terra nostra
Sng 2:13ficus protulit grossos suos vineae florent dederunt odorem surge amica mea speciosa mea et veni
Sng 2:14columba mea in foraminibus petrae in caverna maceriae ostende mihi faciem tuam sonet vox tua in auribus meis vox enim tua dulcis et facies tua decora
Sng 2:15capite nobis vulpes vulpes parvulas quae demoliuntur vineas nam vinea nostra floruit
Sng 2:16dilectus meus mihi et ego illi qui pascitur inter lilia
Sng 2:17donec adspiret dies et inclinentur umbrae revertere similis esto dilecte mi capreae aut hinulo cervorum super montes Bether
Translation Copyright Logo

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

Song of Songs Chapter 2 — Additional Translations: