Previous Chapter Full Page Full Page Next Chapter

Romanos (Romans) 9 :: Latin Vulgate (VUL)

Rom 9:1veritatem dico in Christo non mentior testimonium mihi perhibente conscientia mea in Spiritu Sancto
Rom 9:2quoniam tristitia est mihi magna et continuus dolor cordi meo
Rom 9:3optabam enim ipse ego anathema esse a Christo pro fratribus meis qui sunt cognati mei secundum carnem
Rom 9:4qui sunt Israhelitae quorum adoptio est filiorum et gloria et testamenta et legislatio et obsequium et promissa
Rom 9:5quorum patres et ex quibus Christus secundum carnem qui est super omnia Deus benedictus in saecula amen
Rom 9:6non autem quod exciderit verbum Dei non enim omnes qui ex Israhel hii sunt Israhel
Rom 9:7neque quia semen sunt Abrahae omnes filii sed in Isaac vocabitur tibi semen
Rom 9:8id est non qui filii carnis hii filii Dei sed qui filii sunt promissionis aestimantur in semine
Rom 9:9promissionis enim verbum hoc est secundum hoc tempus veniam et erit Sarrae filius
Rom 9:10non solum autem sed et Rebecca ex uno concubitum habens Isaac patre nostro
Rom 9:11cum enim nondum nati fuissent aut aliquid egissent bonum aut malum ut secundum electionem propositum Dei maneret
Rom 9:12non ex operibus sed ex vocante dictum est ei quia maior serviet minori
Rom 9:13sicut scriptum est Iacob dilexi Esau autem odio habui
Rom 9:14quid ergo dicemus numquid iniquitas apud Deum absit
Rom 9:15Mosi enim dicit miserebor cuius misereor et misericordiam praestabo cuius miserebor
Rom 9:16igitur non volentis neque currentis sed miserentis Dei
Rom 9:17dicit enim scriptura Pharaoni quia in hoc ipsum excitavi te ut ostendam in te virtutem meam et ut adnuntietur nomen meum in universa terra
Rom 9:18ergo cuius vult miseretur et quem vult indurat
Rom 9:19dicis itaque mihi quid adhuc queritur voluntati enim eius quis resistit
Rom 9:20o homo tu quis es qui respondeas Deo numquid dicit figmentum ei qui se finxit quid me fecisti sic
Rom 9:21an non habet potestatem figulus luti ex eadem massa facere aliud quidem vas in honorem aliud vero in contumeliam
Rom 9:22quod si volens Deus ostendere iram et notam facere potentiam suam sustinuit in multa patientia vasa irae aptata in interitum
Rom 9:23ut ostenderet divitias gloriae suae in vasa misericordiae quae praeparavit in gloriam
Rom 9:24quos et vocavit nos non solum ex Iudaeis sed etiam ex gentibus
Rom 9:25sicut in Osee dicit vocabo non plebem meam plebem meam et non misericordiam consecutam misericordiam consecutam
Rom 9:26et erit in loco ubi dictum est eis non plebs mea vos ibi vocabuntur filii Dei vivi
Rom 9:27Esaias autem clamat pro Israhel si fuerit numerus filiorum Israhel tamquam harena maris reliquiae salvae fient
Rom 9:28verbum enim consummans et brevians in aequitate quia verbum breviatum faciet Dominus super terram
Rom 9:29et sicut praedixit Esaias nisi Dominus Sabaoth reliquisset nobis semen sicut Sodoma facti essemus et sicut Gomorra similes fuissemus
Rom 9:30quid ergo dicemus quod gentes quae non sectabantur iustitiam adprehenderunt iustitiam iustitiam autem quae ex fide est
Rom 9:31Israhel vero sectans legem iustitiae in legem iustitiae non pervenit
Rom 9:32quare quia non ex fide sed quasi ex operibus offenderunt in lapidem offensionis
Rom 9:33sicut scriptum est ecce pono in Sion lapidem offensionis et petram scandali et omnis qui credit in eum non confundetur
Translation Copyright Logo

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

Romans Chapter 9 — Additional Translations: