Previous Chapter Full Page Full Page Next Chapter

Romanos (Romans) 6 :: Latin Vulgate (VUL)

Rom 6:1quid ergo dicemus permanebimus in peccato ut gratia abundet
Rom 6:2absit qui enim mortui sumus peccato quomodo adhuc vivemus in illo
Rom 6:3an ignoratis quia quicumque baptizati sumus in Christo Iesu in morte ipsius baptizati sumus
Rom 6:4consepulti enim sumus cum illo per baptismum in mortem ut quomodo surrexit Christus a mortuis per gloriam Patris ita et nos in novitate vitae ambulemus
Rom 6:5si enim conplantati facti sumus similitudini mortis eius simul et resurrectionis erimus
Rom 6:6hoc scientes quia vetus homo noster simul crucifixus est ut destruatur corpus peccati ut ultra non serviamus peccato
Rom 6:7qui enim mortuus est iustificatus est a peccato
Rom 6:8si autem mortui sumus cum Christo credimus quia simul etiam vivemus cum Christo
Rom 6:9scientes quod Christus surgens ex mortuis iam non moritur mors illi ultra non dominabitur
Rom 6:10quod enim mortuus est peccato mortuus est semel quod autem vivit vivit Deo
Rom 6:11ita et vos existimate vos mortuos quidem esse peccato viventes autem Deo in Christo Iesu
Rom 6:12non ergo regnet peccatum in vestro mortali corpore ut oboediatis concupiscentiis eius
Rom 6:13sed neque exhibeatis membra vestra arma iniquitatis peccato sed exhibete vos Deo tamquam ex mortuis viventes et membra vestra arma iustitiae Deo
Rom 6:14peccatum enim vobis non dominabitur non enim sub lege estis sed sub gratia
Rom 6:15quid ergo peccavimus quoniam non sumus sub lege sed sub gratia absit
Rom 6:16nescitis quoniam cui exhibetis vos servos ad oboediendum servi estis eius cui oboeditis sive peccati sive oboeditionis ad iustitiam
Rom 6:17gratias autem Deo quod fuistis servi peccati oboedistis autem ex corde in eam formam doctrinae in qua traditi estis
Rom 6:18liberati autem a peccato servi facti estis iustitiae
Rom 6:19humanum dico propter infirmitatem carnis vestrae sicut enim exhibuistis membra vestra servire inmunditiae et iniquitati ad iniquitatem ita nunc exhibete membra vestra servire iustitiae in sanctificationem
Rom 6:20cum enim servi essetis peccati liberi fuistis iustitiae
Rom 6:21quem ergo fructum habuistis tunc in quibus nunc erubescitis nam finis illorum mors est
Rom 6:22nunc vero liberati a peccato servi autem facti Deo habetis fructum vestrum in sanctificationem finem vero vitam aeternam
Rom 6:23stipendia enim peccati mors gratia autem Dei vita aeterna in Christo Iesu Domino nostro
Translation Copyright Logo

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

Romans Chapter 6 — Additional Translations: