Previous Chapter Full Page Full Page Next Chapter

Romanos (Romans) 3 :: Latin Vulgate (VUL)

Rom 3:1quid ergo amplius est Iudaeo aut quae utilitas circumcisionis
Rom 3:2multum per omnem modum primum quidem quia credita sunt illis eloquia Dei
Rom 3:3quid enim si quidam illorum non crediderunt numquid incredulitas illorum fidem Dei evacuabit absit
Rom 3:4est autem Deus verax omnis autem homo mendax sicut scriptum est ut iustificeris in sermonibus tuis et vincas cum iudicaris
Rom 3:5si autem iniquitas nostra iustitiam Dei commendat quid dicemus numquid iniquus Deus qui infert iram secundum hominem dico
Rom 3:6absit alioquin quomodo iudicabit Deus mundum
Rom 3:7si enim veritas Dei in meo mendacio abundavit in gloriam ipsius quid adhuc et ego tamquam peccator iudicor
Rom 3:8et non sicut blasphemamur et sicut aiunt nos quidam dicere faciamus mala ut veniant bona quorum damnatio iusta est
Rom 3:9quid igitur praecellimus eos nequaquam causati enim sumus Iudaeos et Graecos omnes sub peccato esse
Rom 3:10sicut scriptum est quia non est iustus quisquam
Rom 3:11non est intellegens non est requirens Deum
Rom 3:12omnes declinaverunt simul inutiles facti sunt non est qui faciat bonum non est usque ad unum
Rom 3:13sepulchrum patens est guttur eorum linguis suis dolose agebant venenum aspidum sub labiis eorum
Rom 3:14quorum os maledictione et amaritudine plenum est
Rom 3:15veloces pedes eorum ad effundendum sanguinem
Rom 3:16contritio et infelicitas in viis eorum
Rom 3:17et viam pacis non cognoverunt
Rom 3:18non est timor Dei ante oculos eorum
Rom 3:19scimus autem quoniam quaecumque lex loquitur his qui in lege sunt loquitur ut omne os obstruatur et subditus fiat omnis mundus Deo
Rom 3:20quia ex operibus legis non iustificabitur omnis caro coram illo per legem enim cognitio peccati
Rom 3:21nunc autem sine lege iustitia Dei manifestata est testificata a lege et prophetis
Rom 3:22iustitia autem Dei per fidem Iesu Christi super omnes qui credunt non enim est distinctio
Rom 3:23omnes enim peccaverunt et egent gloriam Dei
Rom 3:24iustificati gratis per gratiam ipsius per redemptionem quae est in Christo Iesu
Rom 3:25quem proposuit Deus propitiationem per fidem in sanguine ipsius ad ostensionem iustitiae suae propter remissionem praecedentium delictorum
Rom 3:26in sustentatione Dei ad ostensionem iustitiae eius in hoc tempore ut sit ipse iustus et iustificans eum qui ex fide est Iesu
Rom 3:27ubi est ergo gloriatio exclusa est per quam legem factorum non sed per legem fidei
Rom 3:28arbitramur enim iustificari hominem per fidem sine operibus legis
Rom 3:29an Iudaeorum Deus tantum nonne et gentium immo et gentium
Rom 3:30quoniam quidem unus Deus qui iustificabit circumcisionem ex fide et praeputium per fidem
Rom 3:31legem ergo destruimus per fidem absit sed legem statuimus
Translation Copyright Logo

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

Romans Chapter 3 — Additional Translations: