Previous Chapter Full Page Full Page Next Chapter

Romanos (Romans) 14 :: Latin Vulgate (VUL)

Rom 14:1infirmum autem in fide adsumite non in disceptationibus cogitationum
Rom 14:2alius enim credit manducare omnia qui autem infirmus est holus manducat
Rom 14:3is qui manducat non manducantem non spernat et qui non manducat manducantem non iudicet Deus enim illum adsumpsit
Rom 14:4tu quis es qui iudices alienum servum suo domino stat aut cadit stabit autem potens est enim Deus statuere illum
Rom 14:5nam alius iudicat diem plus inter diem alius iudicat omnem diem unusquisque in suo sensu abundet
Rom 14:6qui sapit diem Domino sapit et qui manducat Domino manducat gratias enim agit Deo et qui non manducat Domino non manducat et gratias agit Deo
Rom 14:7nemo enim nostrum sibi vivit et nemo sibi moritur
Rom 14:8sive enim vivimus Domino vivimus sive morimur Domino morimur sive ergo vivimus sive morimur Domini sumus
Rom 14:9in hoc enim Christus et mortuus est et revixit ut et mortuorum et vivorum dominetur
Rom 14:10tu autem quid iudicas fratrem tuum aut tu quare spernis fratrem tuum omnes enim stabimus ante tribunal Dei
Rom 14:11scriptum est enim vivo ego dicit Dominus quoniam mihi flectet omne genu et omnis lingua confitebitur Deo
Rom 14:12itaque unusquisque nostrum pro se rationem reddet Deo
Rom 14:13non ergo amplius invicem iudicemus sed hoc iudicate magis ne ponatis offendiculum fratri vel scandalum
Rom 14:14scio et confido in Domino Iesu quia nihil commune per ipsum nisi ei qui existimat quid commune esse illi commune est
Rom 14:15si enim propter cibum frater tuus contristatur iam non secundum caritatem ambulas noli cibo tuo illum perdere pro quo Christus mortuus est
Rom 14:16non ergo blasphemetur bonum nostrum
Rom 14:17non est regnum Dei esca et potus sed iustitia et pax et gaudium in Spiritu Sancto
Rom 14:18qui enim in hoc servit Christo placet Deo et probatus est hominibus
Rom 14:19itaque quae pacis sunt sectemur et quae aedificationis sunt in invicem
Rom 14:20noli propter escam destruere opus Dei omnia quidem munda sunt sed malum est homini qui per offendiculum manducat
Rom 14:21bonum est non manducare carnem et non bibere vinum neque in quo frater tuus offendit aut scandalizatur aut infirmatur
Rom 14:22tu fidem habes penes temet ipsum habe coram Deo beatus qui non iudicat semet ipsum in eo quo probat
Rom 14:23qui autem discernit si manducaverit damnatus est quia non ex fide omne autem quod non ex fide peccatum est
Translation Copyright Logo

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

Romans Chapter 14 — Additional Translations: