Previous Chapter Full Page Full Page Next Chapter

Romanos (Romans) 13 :: Latin Vulgate (VUL)

Rom 13:1omnis anima potestatibus sublimioribus subdita sit non est enim potestas nisi a Deo quae autem sunt a Deo ordinatae sunt
Rom 13:2itaque qui resistit potestati Dei ordinationi resistit qui autem resistunt ipsi sibi damnationem adquirunt
Rom 13:3nam principes non sunt timori boni operis sed mali vis autem non timere potestatem bonum fac et habebis laudem ex illa
Rom 13:4Dei enim minister est tibi in bonum si autem male feceris time non enim sine causa gladium portat Dei enim minister est vindex in iram ei qui malum agit
Rom 13:5ideo necessitate subditi estote non solum propter iram sed et propter conscientiam
Rom 13:6ideo enim et tributa praestatis ministri enim Dei sunt in hoc ipsum servientes
Rom 13:7reddite omnibus debita cui tributum tributum cui vectigal vectigal cui timorem timorem cui honorem honorem
(cf. Mar 12:31; Jas 2:8 )
Rom 13:8nemini quicquam debeatis nisi ut invicem diligatis qui enim diligit proximum legem implevit
Rom 13:9nam non adulterabis non occides non furaberis non concupisces et si quod est aliud mandatum in hoc verbo instauratur diliges proximum tuum tamquam te ipsum
Rom 13:10dilectio proximo malum non operatur plenitudo ergo legis est dilectio
Rom 13:11et hoc scientes tempus quia hora est iam nos de somno surgere nunc enim propior est nostra salus quam cum credidimus
Rom 13:12nox praecessit dies autem adpropiavit abiciamus ergo opera tenebrarum et induamur arma lucis
Rom 13:13sicut in die honeste ambulemus non in comesationibus et ebrietatibus non in cubilibus et inpudicitiis non in contentione et aemulatione
Rom 13:14sed induite Dominum Iesum Christum et carnis curam ne feceritis in desideriis
Translation Copyright Logo

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

Romans Chapter 13 — Additional Translations: