Previous Chapter Full Page Full Page Next Chapter

Romanos (Romans) 12 :: Latin Vulgate (VUL)

Rom 12:1obsecro itaque vos fratres per misericordiam Dei ut exhibeatis corpora vestra hostiam viventem sanctam Deo placentem rationabile obsequium vestrum
Rom 12:2et nolite conformari huic saeculo sed reformamini in novitate sensus vestri ut probetis quae sit voluntas Dei bona et placens et perfecta
Rom 12:3dico enim per gratiam quae data est mihi omnibus qui sunt inter vos non plus sapere quam oportet sapere sed sapere ad sobrietatem unicuique sicut Deus divisit mensuram fidei
Rom 12:4sicut enim in uno corpore multa membra habemus omnia autem membra non eundem actum habent
Rom 12:5ita multi unum corpus sumus in Christo singuli autem alter alterius membra
Rom 12:6habentes autem donationes secundum gratiam quae data est nobis differentes sive prophetiam secundum rationem fidei
Rom 12:7sive ministerium in ministrando sive qui docet in doctrina
Rom 12:8qui exhortatur in exhortando qui tribuit in simplicitate qui praeest in sollicitudine qui miseretur in hilaritate
Rom 12:9dilectio sine simulatione odientes malum adherentes bono
Rom 12:10caritatem fraternitatis invicem diligentes honore invicem praevenientes
Rom 12:11sollicitudine non pigri spiritu ferventes Domino servientes
Rom 12:12spe gaudentes in tribulatione patientes orationi instantes
Rom 12:13necessitatibus sanctorum communicantes hospitalitatem sectantes
Rom 12:14benedicite persequentibus benedicite et nolite maledicere
Rom 12:15gaudere cum gaudentibus flere cum flentibus
Rom 12:16id ipsum invicem sentientes non alta sapientes sed humilibus consentientes nolite esse prudentes apud vosmet ipsos
Rom 12:17nulli malum pro malo reddentes providentes bona non tantum coram Deo sed etiam coram omnibus hominibus
Rom 12:18si fieri potest quod ex vobis est cum omnibus hominibus pacem habentes
Rom 12:19non vosmet ipsos defendentes carissimi sed date locum irae scriptum est enim mihi vindictam ego retribuam dicit Dominus
Rom 12:20sed si esurierit inimicus tuus ciba illum si sitit potum da illi hoc enim faciens carbones ignis congeres super caput eius
Rom 12:21noli vinci a malo sed vince in bono malum
Translation Copyright Logo

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

Romans Chapter 12 — Additional Translations: