Previous Chapter Full Page Full Page Next Chapter

Romanos (Romans) 10 :: Latin Vulgate (VUL)

Rom 10:1fratres voluntas quidem cordis mei et obsecratio ad Deum fit pro illis in salutem
Rom 10:2testimonium enim perhibeo illis quod aemulationem Dei habent sed non secundum scientiam
Rom 10:3ignorantes enim Dei iustitiam et suam quaerentes statuere iustitiae Dei non sunt subiecti
Rom 10:4finis enim legis Christus ad iustitiam omni credenti
Rom 10:5Moses enim scripsit quoniam iustitiam quae ex lege est qui fecerit homo vivet in ea
Rom 10:6quae autem ex fide est iustitia sic dicit ne dixeris in corde tuo quis ascendit in caelum id est Christum deducere
Rom 10:7aut quis descendit in abyssum hoc est Christum ex mortuis revocare
Rom 10:8sed quid dicit prope est verbum in ore tuo et in corde tuo hoc est verbum fidei quod praedicamus
Rom 10:9quia si confitearis in ore tuo Dominum Iesum et in corde tuo credideris quod Deus illum excitavit ex mortuis salvus eris
Rom 10:10corde enim creditur ad iustitiam ore autem confessio fit in salutem
Rom 10:11dicit enim scriptura omnis qui credit in illum non confundetur
Rom 10:12non enim est distinctio Iudaei et Graeci nam idem Dominus omnium dives in omnes qui invocant illum
Rom 10:13omnis enim quicumque invocaverit nomen Domini salvus erit
Rom 10:14quomodo ergo invocabunt in quem non crediderunt aut quomodo credent ei quem non audierunt quomodo autem audient sine praedicante
Rom 10:15quomodo vero praedicabunt nisi mittantur sicut scriptum est quam speciosi pedes evangelizantium pacem evangelizantium bona
Rom 10:16sed non omnes oboedierunt evangelio Esaias enim dicit Domine quis credidit auditui nostro
Rom 10:17ergo fides ex auditu auditus autem per verbum Christi
Rom 10:18sed dico numquid non audierunt et quidem in omnem terram exiit sonus eorum et in fines orbis terrae verba eorum
Rom 10:19sed dico numquid Israhel non cognovit primus Moses dicit ego ad aemulationem vos adducam in non gentem in gentem insipientem in iram vos mittam
Rom 10:20Esaias autem audet et dicit inventus sum non quaerentibus me palam apparui his qui me non interrogabant
Rom 10:21ad Israhel autem dicit tota die expandi manus meas ad populum non credentem et contradicentem
Translation Copyright Logo

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

Romans Chapter 10 — Additional Translations: