Previous Chapter Full Page Full Page Next Chapter

Apocalypsis (Revelation) 22 :: Latin Vulgate (VUL)

Rev 22:1et ostendit mihi fluvium aquae vitae splendidum tamquam cristallum procedentem de sede Dei et agni
Rev 22:2in medio plateae eius et ex utraque parte fluminis lignum vitae adferens fructus duodecim per menses singula reddentia fructum suum et folia ligni ad sanitatem gentium
Rev 22:3et omne maledictum non erit amplius et sedes Dei et agni in illa erunt et servi eius servient illi
Rev 22:4et videbunt faciem eius et nomen eius in frontibus eorum
Rev 22:5et nox ultra non erit et non egebunt lumine lucernae neque lumine solis quoniam Dominus Deus inluminat illos et regnabunt in saecula saeculorum
Rev 22:6et dixit mihi haec verba fidelissima et vera sunt et Dominus Deus spirituum prophetarum misit angelum suum ostendere servis suis quae oportet fieri cito
Rev 22:7et ecce venio velociter beatus qui custodit verba prophetiae libri huius
Rev 22:8et ego Iohannes qui audivi et vidi haec et postquam audissem et vidissem cecidi ut adorarem ante pedes angeli qui mihi haec ostendebat
Rev 22:9et dicit mihi vide ne feceris conservus tuus sum et fratrum tuorum prophetarum et eorum qui servant verba libri huius Deum adora
Rev 22:10et dicit mihi ne signaveris verba prophetiae libri huius tempus enim prope est
Rev 22:11qui nocet noceat adhuc et qui in sordibus est sordescat adhuc et iustus iustitiam faciat adhuc et sanctus sanctificetur adhuc
Rev 22:12ecce venio cito et merces mea mecum est reddere unicuique secundum opera sua
Rev 22:13ego Alpha et Omega primus et novissimus principium et finis
Rev 22:14beati qui lavant stolas suas ut sit potestas eorum in ligno vitae et portis intrent in civitatem
Rev 22:15foris canes et venefici et inpudici et homicidae et idolis servientes et omnis qui amat et facit mendacium
Rev 22:16ego Iesus misi angelum meum testificari vobis haec in ecclesiis ego sum radix et genus David stella splendida et matutina
Rev 22:17et Spiritus et sponsa dicunt veni et qui audit dicat veni et qui sitit veniat qui vult accipiat aquam vitae gratis
Rev 22:18contestor ego omni audienti verba prophetiae libri huius si quis adposuerit ad haec adponet Deus super illum plagas scriptas in libro isto
Rev 22:19et si quis deminuerit de verbis libri prophetiae huius auferet Deus partem eius de ligno vitae et de civitate sancta et de his quae scripta sunt in libro isto
Rev 22:20dicit qui testimonium perhibet istorum etiam venio cito amen veni Domine Iesu
Rev 22:21gratia Domini nostri Iesu Christi cum omnibus
Translation Copyright Logo

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

Revelation Chapter 22 — Additional Translations: