Previous Chapter Full Page Full Page Next Chapter

Apocalypsis (Revelation) 20 :: Latin Vulgate (VUL)

Rev 20:1et vidi angelum descendentem de caelo habentem clavem abyssi et catenam magnam in manu sua
Rev 20:2et adprehendit draconem serpentem antiquum qui est diabolus et Satanas et ligavit eum per annos mille
Rev 20:3et misit eum in abyssum et clusit et signavit super illum ut non seducat amplius gentes donec consummentur mille anni post haec oportet illum solvi modico tempore
Rev 20:4et vidi sedes et sederunt super eas et iudicium datum est illis et animas decollatorum propter testimonium Iesu et propter verbum Dei et qui non adoraverunt bestiam neque imaginem eius nec acceperunt caracterem in frontibus aut in manibus suis et vixerunt et regnaverunt cum Christo mille annis
Rev 20:5ceteri mortuorum non vixerunt donec consummentur mille anni haec est resurrectio prima
Rev 20:6beatus et sanctus qui habet partem in resurrectione prima in his secunda mors non habet potestatem sed erunt sacerdotes Dei et Christi et regnabunt cum illo mille annis
(cf. Eze 38; 39 )
Rev 20:7et cum consummati fuerint mille anni solvetur Satanas de carcere suo
Rev 20:8et exibit seducere gentes quae sunt in quattuor angulis terrae Gog et Magog congregare eos in proelium quorum numerus est sicut arena maris
Rev 20:9et ascenderunt super latitudinem terrae et circumierunt castra sanctorum et civitatem dilectam et descendit ignis de caelo et devoravit eos
Rev 20:10et Diabolus qui seducebat eos missus est in stagnum ignis et sulphuris ubi et bestia et pseudopropheta et cruciabuntur die ac nocte in saecula saeculorum
Rev 20:11et vidi thronum magnum candidum et sedentem super eum a cuius aspectu fugit terra et caelum et locus non est inventus ab eis
Rev 20:12et vidi mortuos magnos et pusillos stantes in conspectu throni et libri aperti sunt et alius liber apertus est qui est vitae et iudicati sunt mortui ex his quae scripta erant in libris secundum opera ipsorum
Rev 20:13et dedit mare mortuos qui in eo erant et mors et inferus dederunt mortuos qui in ipsis erant et iudicatum est de singulis secundum opera ipsorum
Rev 20:14et inferus et mors missi sunt in stagnum ignis haec mors secunda est stagnum ignis
Rev 20:15et qui non est inventus in libro vitae scriptus missus est in stagnum ignis
Translation Copyright Logo

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

Revelation Chapter 20 — Additional Translations: