Previous Chapter Full Page Full Page Next Chapter

Apocalypsis (Revelation) 16 :: Latin Vulgate (VUL)

Rev 16:1et audivi vocem magnam de templo dicentem septem angelis ite et effundite septem fialas irae Dei in terram
Rev 16:2et abiit primus et effudit fialam suam in terram et factum est vulnus saevum ac pessimum in homines qui habent caracterem bestiae et eos qui adoraverunt imaginem eius
Rev 16:3et secundus effudit fialam suam in mare et factus est sanguis tamquam mortui et omnis anima vivens mortua est in mari
Rev 16:4et tertius effudit fialam suam super flumina et super fontes aquarum et factus est sanguis
Rev 16:5et audivi angelum aquarum dicentem iustus es qui es et qui eras sanctus quia haec iudicasti
Rev 16:6quia sanguinem sanctorum et prophetarum fuderunt et sanguinem eis dedisti bibere digni sunt
Rev 16:7et audivi altare dicens etiam Domine Deus omnipotens vera et iusta iudicia tua
Rev 16:8et quartus effudit fialam suam in solem et datum est illi aestu adficere homines et igni
Rev 16:9et aestuaverunt homines aestu magno et blasphemaverunt nomen Dei habentis potestatem super has plagas neque egerunt paenitentiam ut darent illi gloriam
Rev 16:10et quintus effudit fialam suam super sedem bestiae et factum est regnum eius tenebrosum et conmanducaverunt linguas suas prae dolore
Rev 16:11et blasphemaverunt Deum caeli prae doloribus et vulneribus suis et non egerunt paenitentiam ex operibus suis
Rev 16:12et sextus effudit fialam suam in flumen illud magnum Eufraten et siccavit aquam eius ut praepararetur via regibus ab ortu solis
Rev 16:13et vidi de ore draconis et de ore bestiae et de ore pseudoprophetae spiritus tres inmundos in modum ranarum
Rev 16:14sunt enim spiritus daemoniorum facientes signa et procedunt ad reges totius terrae congregare illos in proelium ad diem magnum Dei omnipotentis
Rev 16:15ecce venio sicut fur beatus qui vigilat et custodit vestimenta sua ne nudus ambulet et videant turpitudinem eius
Rev 16:16et congregavit illos in locum qui vocatur hebraice Hermagedon
Rev 16:17et septimus effudit fialam suam in aerem et exivit vox magna de templo a throno dicens factum est
Rev 16:18et facta sunt fulgora et voces et tonitrua et terraemotus factus est magnus qualis numquam fuit ex quo homines fuerunt super terram talis terraemotus sic magnus
Rev 16:19et facta est civitas magna in tres partes et civitates gentium ceciderunt et Babylon magna venit in memoriam ante Deum dare ei calicem vini indignationis irae eius
Rev 16:20et omnis insula fugit et montes non sunt inventi
Rev 16:21et grando magna sicut talentum descendit de caelo in homines et blasphemaverunt homines Deum propter plagam grandinis quoniam magna facta est vehementer
Translation Copyright Logo

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

Revelation Chapter 16 — Additional Translations: