Previous Chapter Full Page Full Page Next Chapter

Psalmi (Psalm) 97 :: Latin Vulgate (VUL)

Psa 97:1[Vulgate 96:1] Dominus regnavit exultabit terra laetabuntur insulae multae
Psa 97:2[Vulgate 96:2] nubes et caligo in circuitu eius iustitia et iudicium firmamentum solii eius
Psa 97:3[Vulgate 96:3] ignis ante faciem eius ibit et exuret per circuitum hostes eius
Psa 97:4[Vulgate 96:4] apparuerunt fulgora eius orbi vidit et contremuit terra
Psa 97:5[Vulgate 96:5] montes sicut cera tabefacti sunt a facie Domini a facie dominatoris omnis terrae
Psa 97:6[Vulgate 96:6] adnuntiaverunt caeli iustitiam eius et viderunt omnes populi gloriam eius
Psa 97:7[Vulgate 96:7] confundantur universi qui serviunt sculptili qui gloriantur in idolis adorate eum omnes dii
Psa 97:8[Vulgate 96:8] audivit et laetata est Sion et exultaverunt filiae Iudae propter iudicia tua Domine
Psa 97:9[Vulgate 96:9] tu enim Dominus Excelsus super omnem terram vehementer elevatus es super universos deos
Psa 97:10[Vulgate 96:10] qui diligitis Dominum odite malum custodit animas sanctorum suorum de manu impiorum eruet eos
Psa 97:11[Vulgate 96:11] lux orta est iusto et rectis corde laetitia
Psa 97:12[Vulgate 96:12] laetamini iusti in Domino et confitemini memoriae sanctae eius
Translation Copyright Logo

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

Psalm Chapter 97 — Additional Translations: