Previous Chapter Full Page Full Page Next Chapter

Psalmi (Psalm) 96 :: Latin Vulgate (VUL)

Psa 96:1[Vulgate 95:1] canite Domino canticum novum canite Domino omnis terra
Psa 96:2[Vulgate 95:2] canite Domino benedicite nomini eius adnuntiate de die in diem salutare eius
Psa 96:3[Vulgate 95:3] narrate in gentibus gloriam eius in universis populis mirabilia eius
Psa 96:4[Vulgate 95:4] quia magnus Dominus et laudabilis nimis terribilis est super omnes deos
Psa 96:5[Vulgate 95:5] omnes enim dii populorum sculptilia Dominus autem caelos fecit
Psa 96:6[Vulgate 95:6] gloria et decor ante vultum eius fortitudo et exultatio in sanctuario eius
Psa 96:7[Vulgate 95:7] adferte Domino familiae populorum adferte Domino gloriam et fortitudinem
Psa 96:8[Vulgate 95:8] adferte Domino gloriam nomini eius levate munera et introite in atria eius
Psa 96:9[Vulgate 95:9] adorate Dominum in decore sanctuarii paveat a facie eius omnis terra
Psa 96:10[Vulgate 95:10] dicite in gentibus Dominus regnavit siquidem adpendit orbem inmobilem iudicabit populos in aequitate
Psa 96:11[Vulgate 95:11] laetamini caeli et exultet terra tonet mare et plenitudo eius
Psa 96:12[Vulgate 95:12] gaudeat ager et omnia quae in eo sunt tunc laudabunt universa ligna saltus
Psa 96:13[Vulgate 95:13] ante faciem Domini quoniam venit quoniam venit iudicare terram iudicabit orbem in iusto et populos in fide sua
Translation Copyright Logo

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.