Previous Chapter Full Page Full Page Next Chapter

Psalmi (Psalm) 95 :: Latin Vulgate (VUL)

ΒΆ
Psa 95:1[Vulgate 94:1] venite laudemus Dominum iubilemus petrae Iesu nostro
Psa 95:2[Vulgate 94:2] praeoccupemus vultum eius in actione gratiarum in canticis iubilemus ei
Psa 95:3[Vulgate 94:3] quoniam fortis et magnus Dominus et rex magnus super omnes deos
Psa 95:4[Vulgate 94:4] in cuius manu fundamenta terrae et excelsa montium ipsius sunt
Psa 95:5[Vulgate 94:5] cuius est mare ipse enim fecit illud et siccam manus eius plasmaverunt
Psa 95:6[Vulgate 94:6] venite adoremus et curvemur flectamus genua ante faciem Domini factoris nostri
Psa 95:7[Vulgate 94:7] quia ipse est Deus noster et nos populus pascuae eius et grex manus eius
Psa 95:8[Vulgate 94:8] hodie si vocem eius audieritis nolite indurare corda vestra
Psa 95:9[Vulgate 94:9] sicut in contradictione sicut in die temptationis in deserto ubi temptaverunt me patres vestri probaverunt me et viderunt opus meum
Psa 95:10[Vulgate 94:10] quadraginta annis displicuit mihi generatio illa et dixi populus errans corde est
Psa 95:11[Vulgate 94:11] et non cognoscens vias meas et iuravi in furore meo ut non introirent in requiem meam
Translation Copyright Logo

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.