Previous Chapter Full Page Full Page Next Chapter

Psalmi (Psalm) 94 :: Latin Vulgate (VUL)

Psa 94:1[Vulgate 93:1] Deus ultionum Domine Deus ultionum ostendere
Psa 94:2[Vulgate 93:2] elevare qui iudicas terram redde vicissitudinem superbis
Psa 94:3[Vulgate 93:3] usquequo impii Domine usquequo impii exultabunt
Psa 94:4[Vulgate 93:4] fluent loquentes antiquum garrient omnes qui operantur iniquitatem
Psa 94:5[Vulgate 93:5] populum tuum Domine conterent et hereditatem tuam adfligent
Psa 94:6[Vulgate 93:6] viduam et advenam interficient et pupillos occident
Psa 94:7[Vulgate 93:7] et dixerunt non videbit Dominus et non intelleget Deus Iacob
Psa 94:8[Vulgate 93:8] intellegite stulti in populo et insipientes aliquando discite
Psa 94:9[Vulgate 93:9] qui plantavit aurem non audiet aut qui finxit oculum non videbit
Psa 94:10[Vulgate 93:10] qui erudit gentes non arguet qui docet hominem scientiam
Psa 94:11[Vulgate 93:11] Dominus novit cogitationes hominum quia vanae sunt
Psa 94:12[Vulgate 93:12] beatus vir quem erudieris Domine et de lege tua docueris eum
Psa 94:13[Vulgate 93:13] ut quiescat a diebus adflictionis donec fodiatur impio interitus
Psa 94:14[Vulgate 93:14] non enim derelinquet Dominus populum suum et hereditatem suam non deseret
Psa 94:15[Vulgate 93:15] quoniam ad iustitiam revertetur iudicium et sequentur illud omnes recti corde
Psa 94:16[Vulgate 93:16] quis stabit pro me adversum malos quis stabit pro me adversum operarios iniquitatis
Psa 94:17[Vulgate 93:17] nisi quia Dominus auxiliator meus paulo minus habitasset in inferno anima mea
Psa 94:18[Vulgate 93:18] si dicebam commotus est pes meus misericordia tua Domine sustentabat me
Psa 94:19[Vulgate 93:19] in multitudine cogitationum mearum quae sunt in me intrinsecus consolationes tuae delectabunt animam meam
Psa 94:20[Vulgate 93:20] numquid particeps erit tui thronus insidiarum fingens laborem in praecepto
Psa 94:21[Vulgate 93:21] copulabuntur adversus animam iusti et sanguinem innocentem condemnabunt
Psa 94:22[Vulgate 93:22] erit autem Dominus mihi in refugium et Deus meus quasi petra spei meae
Psa 94:23[Vulgate 93:23] et restitues super eos iniquitatem suam et in malitia sua perdes eos perdet eos Dominus Deus noster
Translation Copyright Logo

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

Psalm Chapter 94 — Additional Translations: