Previous Chapter Full Page Full Page Next Chapter

Psalmi (Psalm) 92 :: Latin Vulgate (VUL)

ΒΆ
Psa 92:1[Vulgate 91:1] psalmus cantici in die sabbati [Vulgate 91:2] bonum est confiteri Domino et psallere nomini tuo Altissime
Psa 92:2[Vulgate 91:3] ad adnuntiandam mane misericordiam tuam et fidem tuam in nocte
Psa 92:3[Vulgate 91:4] in decacordo et in psalterio in cantico in cithara
Psa 92:4[Vulgate 91:5] quoniam laetificasti me Domine in opere tuo in facturis manuum tuarum laudabo
Psa 92:5[Vulgate 91:6] quam magnificata sunt opera tua Domine satis profundae factae sunt cogitationes tuae
Psa 92:6[Vulgate 91:7] vir insipiens non cognoscet et stultus non intelleget istud
Psa 92:7[Vulgate 91:8] germinaverunt impii quasi faenum et floruerunt omnes qui operantur iniquitatem ut contererentur usque in sempiternum
Psa 92:8[Vulgate 91:9] tu autem Excelsus in aeternum Domine
Psa 92:9[Vulgate 91:10] ecce enim inimici tui Domine ecce inimici tui peribunt et dissipabuntur omnes qui operantur iniquitatem
Psa 92:10[Vulgate 91:11] et exaltabitur quasi monocerotis cornu meum et senecta mea in oleo uberi
Psa 92:11[Vulgate 91:12] et dispiciet oculus meus eos qui insidiantur mihi de his qui consurgunt adversum me malignantibus audit auris mea
Psa 92:12[Vulgate 91:13] iustus ut palma florebit ut cedrus in Libano multiplicabitur
Psa 92:13[Vulgate 91:14] transplantati in domo Domini in atriis Dei nostri germinabunt
Psa 92:14[Vulgate 91:15] adhuc fructificabunt in senectute pingues et frondentes erunt
Psa 92:15[Vulgate 91:16] adnuntiantes quia rectus Dominus fortitudo mea et non est iniquitas in eo
Translation Copyright Logo

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.