Previous Chapter Full Page Full Page Next Chapter

Psalmi (Psalm) 91 :: Latin Vulgate (VUL)

Psa 91:1[Vulgate 90:1] qui habitat in abscondito Excelsi in umbraculo Domini commorabitur
Psa 91:2[Vulgate 90:2] dicens Domino spes mea et fortitudo mea Deus meus confidam in eum
Psa 91:3[Vulgate 90:3] quia ipse liberabit te de laqueo venantium de morte insidiarum
Psa 91:4[Vulgate 90:4] in scapulis suis obumbrabit tibi et sub alis eius sperabis
Psa 91:5[Vulgate 90:5] scutum et protectio veritas eius non timebis a timore nocturno
Psa 91:6[Vulgate 90:6] a sagitta volante per diem a peste in tenebris ambulante a morsu insanientis meridie
Psa 91:7[Vulgate 90:7] cadent a latere tuo mille et decem milia a dextris tuis ad te autem non adpropinquabit
Psa 91:8[Vulgate 90:8] verumtamen oculis tuis videbis et ultionem impiorum cernes
Psa 91:9[Vulgate 90:9] tu enim es Domine spes mea Excelsum posuisti habitaculum tuum
Psa 91:10[Vulgate 90:10] non accedet ad te malum et lepra non adpropinquabit tabernaculo tuo
Psa 91:11[Vulgate 90:11] quia angelis suis mandabit de te ut custodiant te in omnibus viis tuis
Psa 91:12[Vulgate 90:12] in manibus portabunt te ne forte offendat ad lapidem pes tuus
Psa 91:13[Vulgate 90:13] super aspidem et basiliscum calcabis conculcabis leonem et draconem
Psa 91:14[Vulgate 90:14] quoniam mihi adhesit et liberabo eum exaltabo eum quoniam cognovit nomen meum
Psa 91:15[Vulgate 90:15] invocabit me et exaudiam eum cum ipso ero in tribulatione eruam eum et glorificabo
Psa 91:16[Vulgate 90:16] longitudine dierum implebo illum et ostendam ei salutare meum
Translation Copyright Logo

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

Psalm Chapter 91 — Additional Translations: