Previous Chapter Full Page Full Page Next Chapter

Psalmi (Psalm) 90 :: Latin Vulgate (VUL)

Psa 90:1[Vulgate 89:1] oratio Mosi viri Dei Domine habitaculum tu factus es nobis in generatione et generatione
Psa 90:2[Vulgate 89:2] antequam montes nascerentur et parturiretur terra et orbis a saeculo et usque in saeculum tu es
Psa 90:3[Vulgate 89:3] convertes hominem usque ad contritionem et dices revertimini filii Adam
Psa 90:4[Vulgate 89:4] quia mille anni in oculis tuis sicut dies hesterna quae pertransiit et vigilia nocturna
Psa 90:5[Vulgate 89:5] percutiente te eos somnium erunt
Psa 90:6[Vulgate 89:6] mane quasi herba pertransiens mane floruit et abiit ad vesperam conteretur atque siccabitur
Psa 90:7[Vulgate 89:7] consumpti enim sumus in furore tuo et in indignatione tua conturbati sumus
Psa 90:8[Vulgate 89:8] posuisti iniquitates nostras coram te neglegentias nostras in luce vultus tui
Psa 90:9[Vulgate 89:9] omnes enim dies nostri transierunt in furore tuo consumpsimus annos nostros quasi sermonem loquens
Psa 90:10[Vulgate 89:10] dies annorum nostrorum in ipsis septuaginta anni si autem multum octoginta anni et quod amplius est labor et dolor quoniam transivimus cito et avolavimus
Psa 90:11[Vulgate 89:11] quis novit fortitudinem irae tuae et secundum timorem tuum indignationem tuam
Psa 90:12[Vulgate 89:12] ut numerentur dies nostri sic ostende et veniemus corde sapienti
Psa 90:13[Vulgate 89:13] revertere Domine usquequo et exorabilis esto super servis tuis
Psa 90:14[Vulgate 89:14] imple nos matutina misericordia tua et laudabimus et laetabimur in cunctis diebus nostris
Psa 90:15[Vulgate 89:15] laetifica nos pro diebus quibus adflixisti nos et annis in quibus vidimus mala
Psa 90:16[Vulgate 89:16] appareat apud servos tuos opus tuum et gloria tua super filios eorum
Psa 90:17[Vulgate 89:17] et sit decor Domini Dei nostri super nos et opus manuum nostrarum fac stabile super nos opus manuum nostrarum confirma
Translation Copyright Logo

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

Psalm Chapter 90 — Additional Translations: