Previous Chapter Full Page Full Page Next Chapter

Psalmi (Psalm) 9 :: Latin Vulgate (VUL)

Psa 9:1victori pro morte filii canticum David [Vulgate 9:2] confitebor Domino in toto corde meo narrabo omnia mirabilia tua
Psa 9:2[Vulgate 9:3] laetabor et gaudebo in te canam nomini tuo Altissimi
Psa 9:3[Vulgate 9:4] cum ceciderint inimici mei retrorsum et corruerint et perierint a facie tua
Psa 9:4[Vulgate 9:5] fecisti enim iudicium meum et causam meam sedisti super solium iudex iustitiae
Psa 9:5[Vulgate 9:6] increpuisti gentes periit impius nomen eorum delisti in sempiternum et iugiter
Psa 9:6[Vulgate 9:7] conpletae sunt solitudines in finem et civitates subvertisti periit memoria eorum cum ipsis
Psa 9:7[Vulgate 9:8] Dominus autem in sempiternum sedebit stabilivit ad iudicandum solium suum
Psa 9:8[Vulgate 9:9] et ipse iudicat orbem in iustitia iudicat populos in aequitatibus
Psa 9:9[Vulgate 9:10] et erit Dominus elevatio oppresso elevatio oportuna in angustia
Psa 9:10[Vulgate 9:11] et confident in te qui noverunt nomen tuum quoniam non dereliquisti quaerentes te Domine
Psa 9:11[Vulgate 9:12] cantate Domino habitatori Sion adnuntiate in populis commutationes eius
Psa 9:12[Vulgate 9:13] quoniam quaerens sanguinem eorum recordatus est nec oblitus est clamoris pauperum
Psa 9:13[Vulgate 9:14] misertus est mei Dominus vidit adflictionem meam ex inimicis meis
Psa 9:14[Vulgate 9:15] qui exaltat me de portis mortis ut narrem omnes laudes tuas in portis filiae Sion
Psa 9:15[Vulgate 9:16] exultabo in salutari tuo demersae sunt gentes in interitu quem fecerunt in rete quod absconderant captus est pes eorum
Psa 9:16[Vulgate 9:17] agnitus est Dominus iudicium faciens in opere manuum suarum corruit impius sonitu sempiterno
Psa 9:17[Vulgate 9:18] convertantur impii in infernum omnes gentes quae oblitae sunt Deum
Psa 9:18[Vulgate 9:19] quoniam non in aeternum oblivioni erit pauper expectatio pauperum non peribit in perpetuum
Psa 9:19[Vulgate 9:20] surge Domine non confortetur homo iudicentur gentes ante faciem tuam
Psa 9:20[Vulgate 9:21] pone Domine terrorem eis sciant gentes homines se esse semper [Vulgate grouped together with next Psalm]
Translation Copyright Logo

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

Psalm Chapter 9 — Additional Translations: