Previous Chapter Full Page Full Page Next Chapter

Psalmi (Psalm) 89 :: Latin Vulgate (VUL)

Psa 89:1[Vulgate 88:1] eruditionis Aethan Ezraitae [Vulgate 88:2] misericordias Domini in aeternum cantabo in generatione et generatione adnuntiabo veritatem tuam in ore meo
Psa 89:2[Vulgate 88:3] quia dixisti sempiterna misericordia aedificabitur caelos fundabis et veritas tua in eis
Psa 89:3[Vulgate 88:4] percussi foedus cum electo meo iuravi David servo meo
Psa 89:4[Vulgate 88:5] usque in aeternum stabiliam semen tuum et aedificabo in generationem et generationem thronum tuum semper
Psa 89:5[Vulgate 88:6] confitebuntur caeli mirabilia tua Domine et veritatem tuam in ecclesia sanctorum
Psa 89:6[Vulgate 88:7] quis enim in nubibus adaequabitur Domino adsimilabitur Domino de filiis Dei
Psa 89:7[Vulgate 88:8] Deus inclitus in arcano sanctorum nimio et terribilis in cunctis qui circum eum sunt
Psa 89:8[Vulgate 88:9] Domine Deus exercituum quis similis tui fortissime Domine et veritas tua in circuitu tuo
Psa 89:9[Vulgate 88:10] tu dominaris superbiae maris et elationes gurgitum eius tu conprimis
Psa 89:10[Vulgate 88:11] tu confregisti quasi vulneratum superbum in brachio forti tuo dispersisti inimicos tuos
Psa 89:11[Vulgate 88:12] tui sunt caeli et tua est terra orbem et plenitudinem eius tu fundasti
Psa 89:12[Vulgate 88:13] aquilonem et dexteram tu creasti Thabor et Hermon nomen tuum laudabunt
Psa 89:13[Vulgate 88:14] tuum brachium cum fortitudine roboretur manus tua exaltetur dextera tua
Psa 89:14[Vulgate 88:15] iustitia et iudicium firmamentum throni tui misericordia et veritas praecedent faciem tuam
Psa 89:15[Vulgate 88:16] beatus populus qui novit iubilum Domine in lumine vultus tui ambulabunt
Psa 89:16[Vulgate 88:17] in nomine tuo exultabunt tota die et in iustitia tua exaltabuntur
Psa 89:17[Vulgate 88:18] quia gloria fortitudinis eorum tu es et in misericordia tua elevabis cornu nostrum
Psa 89:18[Vulgate 88:19] quia a Domino est protectio nostra et a Sancto Israhel rege nostro
Psa 89:19[Vulgate 88:20] tunc locutus es per visionem sanctis tuis et dixisti posui adiutorium super robustum exaltavi electum de populo
Psa 89:20[Vulgate 88:21] inveni David servum meum oleo sancto meo unxi eum
Psa 89:21[Vulgate 88:22] cum quo manus mea firma erit et brachium meum roborabit eum
Psa 89:22[Vulgate 88:23] non decipiet inimicus eum et filius iniquitatis non adfliget eum
Psa 89:23[Vulgate 88:24] sed concidam ante faciem eius hostes illius et qui eum oderunt percutiam
Psa 89:24[Vulgate 88:25] veritas autem mea et misericordia mea erit cum eo et in nomine meo exaltabitur cornu eius
Psa 89:25[Vulgate 88:26] et ponam in mari manum eius et in fluminibus dexteram eius
Psa 89:26[Vulgate 88:27] ipse vocabit me pater meus es tu Deus meus et fortitudo salutis meae
Psa 89:27[Vulgate 88:28] ego autem primogenitum ponam eum excelsum regibus terrae
Psa 89:28[Vulgate 88:29] in aeternum custodiam ei misericordiam meam et pactum meum fidele ei erit
Psa 89:29[Vulgate 88:30] et ponam perpetuum semen eius et thronum eius sicut dies caeli
Psa 89:30[Vulgate 88:31] si autem dereliquerint filii eius legem meam et in iudiciis meis non ambulaverint
Psa 89:31[Vulgate 88:32] si caerimonias meas profanaverint et praecepta mea non custodierint
Psa 89:32[Vulgate 88:33] visitabo in virga scelera eorum et in plagis iniquitatem eorum
Psa 89:33[Vulgate 88:34] misericordiam autem meam non auferam ab eo nec mentiar in veritate mea
Psa 89:34[Vulgate 88:35] non violabo pactum meum et quod egressum est de labiis meis non mutabo
Psa 89:35[Vulgate 88:36] semel iuravi in sancto meo ne David mentiar
Psa 89:36[Vulgate 88:37] semen eius in sempiternum erit
Psa 89:37[Vulgate 88:38] et thronus eius sicut sol in conspectu meo sicut luna stabilietur in sempiternum et testis in caelo fidelis semper
Psa 89:38[Vulgate 88:39] tu autem reppulisti et proiecisti iratus es adversum christum tuum
Psa 89:39[Vulgate 88:40] adtenuasti pactum servi tui profanasti in terra diadema eius
Psa 89:40[Vulgate 88:41] dissipasti omnes macerias eius posuisti munitiones eius pavorem
Psa 89:41[Vulgate 88:42] diripuerunt eum omnes qui transeunt per viam factus est obprobrium vicinis suis
Psa 89:42[Vulgate 88:43] elevasti dexteram hostium eius laetificasti omnes inimicos illius
Psa 89:43[Vulgate 88:44] avertisti robur gladii eius et non sublevasti eum in proelio
Psa 89:44[Vulgate 88:45] quiescere fecisti munditiam eius et thronum illius in terram detraxisti
Psa 89:45[Vulgate 88:46] adbreviasti dies adulescentiae eius operuisti eum ignominia sempiterna
Psa 89:46[Vulgate 88:47] usquequo Domine absconderis in finem succendetur quasi ignis indignatio tua
Psa 89:47[Vulgate 88:48] memento mei de profundo alioquin quare frustra creasti filios hominum
Psa 89:48[Vulgate 88:49] quis est vir qui vivat et non videat mortem salvans animam suam de manu inferi semper
Psa 89:49[Vulgate 88:50] ubi sunt misericordiae tuae antiquae Domine quas iurasti David in veritate tua
Psa 89:50[Vulgate 88:51] recordare Domine obprobrii servorum tuorum quia portavi in sinu meo omnes iniquitates populorum
Psa 89:51[Vulgate 88:52] quas exprobraverunt inimici tui Domine quibus exprobraverunt vestigia christi tui
Psa 89:52[Vulgate 88:53] benedictus Dominus in sempiternum amen et amen
Translation Copyright Logo

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

Psalm Chapter 89 — Additional Translations: