Previous Chapter Full Page Full Page Next Chapter

Psalmi (Psalm) 88 :: Latin Vulgate (VUL)

Psa 88:1[Vulgate 87:1] canticum carminis filiorum Core victori per chorum ad praecinendum eruditionis Eman Ezraitae [Vulgate 87:2] Domine Deus salutis meae per diem clamavi in nocte coram te
Psa 88:2[Vulgate 87:3] ingrediatur ante te oratio mea inclina aurem tuam ad laudationem meam
Psa 88:3[Vulgate 87:4] quia repleta est malis anima mea et vita mea ad infernum descendit
Psa 88:4[Vulgate 87:5] reputatus sum cum descendentibus lacum factus sum quasi homo invalidus
Psa 88:5[Vulgate 87:6] inter mortuos liber sicut interfecti et dormientes in sepulchro quorum non recordaris amplius et qui a manu tua abscisi sunt
Psa 88:6[Vulgate 87:7] posuisti me in lacu novissimo in tenebris in profundis
Psa 88:7[Vulgate 87:8] super me confirmatus est furor tuus et cunctis fluctibus tuis adflixisti me semper
Psa 88:8[Vulgate 87:9] longe fecisti notos meos a me posuisti me abominationem eis clausum et non prodeuntem
Psa 88:9[Vulgate 87:10] oculus meus infirmatus est ab adflictione invocavi te Domine tota die expandi ad te palmas meas
Psa 88:10[Vulgate 87:11] numquid mortuis facies mirabilia aut gigantes surgent et confitebuntur tibi semper
Psa 88:11[Vulgate 87:12] numquid narrabitur in sepulchro misericordia tua et veritas tua in perditione
Psa 88:12[Vulgate 87:13] numquid noscentur in tenebris mirabilia tua et iustitia tua in terra quae oblivioni tradita est
Psa 88:13[Vulgate 87:14] ego autem ad te Domine clamavi et mane oratio mea praeveniet te
Psa 88:14[Vulgate 87:15] quare Domine abicis animam meam abscondis faciem tuam a me
Psa 88:15[Vulgate 87:16] pauper ego et aerumnosus ab adulescentia portavi furorem tuum et conturbatus sum
Psa 88:16[Vulgate 87:17] per me transierunt irae tuae terrores tui oppresserunt me
Psa 88:17[Vulgate 87:18] circumdederunt me quasi aquae tota die vallaverunt me pariter
Psa 88:18[Vulgate 87:19] longe fecisti a me amicum et sodalem notos meos abstulisti
Translation Copyright Logo

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

Psalm Chapter 88 — Additional Translations: