Previous Chapter Full Page Full Page Next Chapter

Psalmi (Psalm) 85 :: Latin Vulgate (VUL)

Psa 85:1[Vulgate 84:1] victori filiorum Core canticum [Vulgate 84:2] placatus es Domine terrae tuae reduxisti captivitatem Iacob
Psa 85:2[Vulgate 84:3] dimisisti iniquitatem populo tuo operuisti omnes iniquitates eorum semper
Psa 85:3[Vulgate 84:4] continuisti omnem indignationem tuam conversus es ab ira furoris tui
Psa 85:4[Vulgate 84:5] converte nos Deus Iesus noster et solve iram tuam adversum nos
Psa 85:5[Vulgate 84:6] noli in aeternum irasci nobis extendens iram tuam in generationem et generationem
Psa 85:6[Vulgate 84:7] nonne tu revertens vivificabis nos et populus tuus laetabitur in te
Psa 85:7[Vulgate 84:8] ostende nobis Domine misericordiam tuam et salutare tuum da nobis
Psa 85:8[Vulgate 84:9] audiam quid loquatur Dominus Deus loquetur enim pacem ad populum suum et ad sanctos suos ut non convertantur ad stultitiam
Psa 85:9[Vulgate 84:10] verumtamen prope est his qui timent eum salutare eius ut habitet gloria in terra nostra
Psa 85:10[Vulgate 84:11] misericordia et veritas occurrerunt iustitia et pax deosculatae sunt
Psa 85:11[Vulgate 84:12] veritas de terra orta est et iustitia de caelo prospexit
Psa 85:12[Vulgate 84:13] sed et Dominus dabit bonum et terra nostra dabit germen suum
Psa 85:13[Vulgate 84:14] iustitia ante eum ibit et ponet in via gressus suos
Translation Copyright Logo

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

Psalm Chapter 85 — Additional Translations: