Previous Chapter Full Page Full Page Next Chapter

Psalmi (Psalm) 84 :: Latin Vulgate (VUL)

Psa 84:1[Vulgate 83:1] victori pro torculari filiorum Core canticum [Vulgate 83:2] quam dilecta tabernacula tua Domine exercituum
Psa 84:2[Vulgate 83:3] desiderat et defecit anima mea in atria Domini cor meum et caro mea laudabunt Deum viventem
Psa 84:3[Vulgate 83:4] siquidem avis invenit domum et passer nidum sibi ubi ponat pullos suos altaria tua Domine exercituum rex meus et Deus meus
Psa 84:4[Vulgate 83:5] beati qui habitant in domo tua adhuc laudabunt te semper
Psa 84:5[Vulgate 83:6] beatus homo cuius fortitudo est in te semitae in corde eius
Psa 84:6[Vulgate 83:7] transeuntes in valle fletus fontem ponent eam
Psa 84:7[Vulgate 83:8] benedictione quoque amicietur doctor ibunt de fortitudine in fortitudinem parebunt apud Deum in Sion
Psa 84:8[Vulgate 83:9] Domine Deus exercituum exaudi orationem meam ausculta Deus Iacob semper
Psa 84:9[Vulgate 83:10] clipeus noster vide Deus et adtende faciem christi tui
Psa 84:10[Vulgate 83:11] quoniam melior est dies in atriis tuis super milia elegi abiectus esse in domo Dei mei magis quam habitare in tabernaculis impietatis
Psa 84:11[Vulgate 83:12] quia sol et scutum Dominus Deus gratiam et gloriam dabit Dominus
Psa 84:12[Vulgate 83:13] nec prohibebit bonum ab his qui ambulant in perfectione Domine exercituum beatus homo qui confidet in te
Translation Copyright Logo

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

Psalm Chapter 84 — Additional Translations: