Previous Chapter Full Page Full Page Next Chapter

Psalmi (Psalm) 83 :: Latin Vulgate (VUL)

Psa 83:1[Vulgate 82:1] canticum psalmi Asaph [Vulgate 82:2] Deus ne taceas ne sileas et non quiescas Deus
Psa 83:2[Vulgate 82:3] quia ecce inimici tui tumultuati sunt et qui oderunt te levaverunt caput
Psa 83:3[Vulgate 82:4] contra populum tuum nequiter tractaverunt et inierunt consilium adversum arcanum tuum
Psa 83:4[Vulgate 82:5] dixerunt venite et conteramus eos de gente et non sit memoria nominis Israhel ultra
Psa 83:5[Vulgate 82:6] quoniam tractaverunt pariter contra te foedus pepigerunt
Psa 83:6[Vulgate 82:7] tabernacula Idumeae et Ismahelitarum Moab et Aggareni
Psa 83:7[Vulgate 82:8] Gebal et Ammon et Amalech Palestina cum habitatoribus Tyri
Psa 83:8[Vulgate 82:9] sed et Assur venit cum eis facti sunt brachium filiorum Loth semper
Psa 83:9[Vulgate 82:10] fac illis sicut Madian et Sisarae sicut Iabin in torrente Cison
Psa 83:10[Vulgate 82:11] contriti sunt in Aendor fuerunt quasi sterquilinium terrae
Psa 83:11[Vulgate 82:12] pone duces eorum sicut Oreb et Zeb et Zebee et Salmana omnes principes eorum
Psa 83:12[Vulgate 82:13] qui dixerunt possideamus nobis pulchritudinem Dei
Psa 83:13[Vulgate 82:14] Deus meus pone eos ut rotam quasi stipulam ante faciem venti
Psa 83:14[Vulgate 82:15] quomodo ignis conburit silvam et sicut flamma devorat montes
Psa 83:15[Vulgate 82:16] sic persequere eos in tempestate tua et in turbine tuo conturba eos
Psa 83:16[Vulgate 82:17] imple facies eorum ignominia et quaerent nomen tuum Domine
Psa 83:17[Vulgate 82:18] confundantur et conturbentur usque in saeculum et erubescant et pereant
Psa 83:18[Vulgate 82:19] et sciant quia nomen tuum est Dominus solus tu Excelsus super omnem terram
Translation Copyright Logo

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

Psalm Chapter 83 — Additional Translations: