Previous Chapter Full Page Full Page Next Chapter

Psalmi (Psalm) 81 :: Latin Vulgate (VUL)

ΒΆ
Psa 81:1[Vulgate 80:1] victori in torcularibus Asaph [Vulgate 80:2] laudate Deum fortitudinem nostram iubilate Deo Iacob
Psa 81:2[Vulgate 80:3] adsumite carmen et date tympanum citharam decoram cum psalterio
Psa 81:3[Vulgate 80:4] clangite in neomenia bucina et in medio mense die sollemnitatis nostrae
Psa 81:4[Vulgate 80:5] quia legitimum Israhel est et iudicium Dei Iacob
Psa 81:5[Vulgate 80:6] testimonium in Ioseph posuit cum egrederetur terra Aegypti labium quod nesciebam audivi
Psa 81:6[Vulgate 80:7] amovi ab onere umerum eius manus eius a cofino recesserunt
Psa 81:7[Vulgate 80:8] in tribulatione invocasti et erui te exaudivi te in abscondito tonitrui probavi te super aquam Contradictionis semper
Psa 81:8[Vulgate 80:9] audi populus meus et contestor te Israhel si audieris me
Psa 81:9[Vulgate 80:10] non sit in te deus alienus et non adores deum peregrinum
Psa 81:10[Vulgate 80:11] ego sum Dominus Deus tuus qui eduxi te de terra Aegypti dilata os tuum et implebo illud
Psa 81:11[Vulgate 80:12] et non audivit populus meus vocem meam et Israhel non credidit mihi
Psa 81:12[Vulgate 80:13] et dimisi eum in pravitate cordis sui ambulabunt in consiliis suis
Psa 81:13[Vulgate 80:14] utinam populus meus audisset me Israhel in viis meis ambulasset
Psa 81:14[Vulgate 80:15] quasi nihilum inimicos eius humiliassem et super hostes eorum vertissem manum meam
Psa 81:15[Vulgate 80:16] qui oderunt Dominum negabunt eum et erit tempus eorum in saeculo
Psa 81:16[Vulgate 80:17] et cibavit eos de adipe frumenti et de petra mellis saturavit eos
Translation Copyright Logo

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.