Previous Chapter Full Page Full Page Next Chapter

Psalmi (Psalm) 8 :: Latin Vulgate (VUL)

ΒΆ
Psa 8:1victori pro torcularibus canticum David [Vulgate 8:2] Domine Dominator noster quam grande est nomen tuum in universa terra qui posuisti gloriam tuam super caelos
Psa 8:2[Vulgate 8:3] ex ore infantium et lactantium perfecisti laudem propter adversarios meos ut quiescat inimicus et ultor
Psa 8:3[Vulgate 8:4] videbo enim caelos tuos opera digitorum tuorum lunam et stellas quae fundasti
Psa 8:4[Vulgate 8:5] quid est homo quoniam recordaris eius vel filius hominis quoniam visitas eum
Psa 8:5[Vulgate 8:6] minues eum paulo minus a Deo gloria et decore coronabis eum
Psa 8:6[Vulgate 8:7] dabis ei potestatem super opera manuum tuarum
Psa 8:7[Vulgate 8:8] cuncta posuisti sub pedibus eius oves et armenta omnia insuper et animalia agri
Psa 8:8[Vulgate 8:9] aves caeli et pisces maris qui pertranseunt semitas ponti
Psa 8:9[Vulgate 8:10] Domine Dominator noster quam grande est nomen tuum in universa terra
Translation Copyright Logo

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.