Previous Chapter Full Page Full Page Next Chapter

Psalmi (Psalm) 79 :: Latin Vulgate (VUL)

Psa 79:1[Vulgate 78:1] canticum Asaph Deus venerunt gentes in hereditatem tuam polluerunt templum sanctum tuum posuerunt Hierusalem in acervis lapidum
Psa 79:2[Vulgate 78:2] dederunt cadavera servorum tuorum escam volatilibus caeli carnes sanctorum tuorum bestiis terrae
Psa 79:3[Vulgate 78:3] effuderunt sanguinem eorum quasi aquam in circuitu Hierusalem et non erat qui sepeliret
Psa 79:4[Vulgate 78:4] facti sumus obprobrium vicinis nostris subsannatio et derisio his qui in circuitu nostro sunt
Psa 79:5[Vulgate 78:5] usquequo Domine irasceris in finem ardebit quasi ignis zelus tuus
Psa 79:6[Vulgate 78:6] effunde furorem tuum super gentes quae non cognoverunt te et super regna quae nomen tuum non invocaverunt
Psa 79:7[Vulgate 78:7] quia comederunt Iacob et decorem eius desolaverunt
Psa 79:8[Vulgate 78:8] ne recorderis iniquitatum nostrarum veterum cito occupent nos misericordiae tuae quia adtenuati sumus nimis
Psa 79:9[Vulgate 78:9] auxiliare nobis Deus Iesus noster propter gloriam nominis tui et libera nos et propitiare peccatis nostris propter nomen tuum
Psa 79:10[Vulgate 78:10] quare dicunt gentes ubi est Deus eorum nota fiat in gentibus ante oculos nostros ultio sanguinis servorum tuorum qui effusus est
Psa 79:11[Vulgate 78:11] ingrediatur coram te gemitus vinctorum in magnitudine brachii tui relinque filios interitus
Psa 79:12[Vulgate 78:12] et redde vicinis nostris septuplum in sinu eorum obprobrium suum quo exprobraverunt tibi Domine
Psa 79:13[Vulgate 78:13] nos enim populus tuus et grex pascuae tuae confitebimur tibi in sempiternum in generatione et generatione narrabimus laudes tuas
Translation Copyright Logo

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

Psalm Chapter 79 — Additional Translations: