Previous Chapter Full Page Full Page Next Chapter

Psalmi (Psalm) 76 :: Latin Vulgate (VUL)

ΒΆ
Psa 76:1[Vulgate 75:1] victori in psalmis canticum Asaph carminis [Vulgate 75:2] cognoscetur in Iudaea Deus in Israhel magnum nomen eius
Psa 76:2[Vulgate 75:3] et erit in Salem tabernaculum eius et habitatio eius in Sion
Psa 76:3[Vulgate 75:4] ibi confringet volatilia arcus scutum et gladium et bellum semper
Psa 76:4[Vulgate 75:5] lumen tu es Magnifice a montibus captivitatis
Psa 76:5[Vulgate 75:6] spoliati sunt superbi corde dormitaverunt somnum suum et non invenerunt omnes viri exercitus manus suas
Psa 76:6[Vulgate 75:7] ab increpatione tua Deus Iacob consopitus est et currus et equus
Psa 76:7[Vulgate 75:8] tu terribilis es et quis stabit adversum te ex tunc ira tua
Psa 76:8[Vulgate 75:9] de caelo adnuntiabis iudicium terra timens tacebit
Psa 76:9[Vulgate 75:10] cum surrexerit ad iudicandum Deus ut salvos faciat omnes mites terrae semper
Psa 76:10[Vulgate 75:11] quia ira hominis confitebitur tibi reliquiis irae accingeris
Psa 76:11[Vulgate 75:12] vovete et reddite Domino Deo vestro omnes qui in circuitu eius sunt offerent dona terribili
Psa 76:12[Vulgate 75:13] auferenti spiritum ducum terribili regibus terrae
Translation Copyright Logo

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.