Previous Chapter Full Page Full Page Next Chapter

Psalmi (Psalm) 73 :: Latin Vulgate (VUL)

Psa 73:1[Vulgate 72:1] canticum Asaph attamen bonus est Israhel Deus his qui mundo sunt corde
Psa 73:2[Vulgate 72:2] mei autem paene vacillaverunt pedes paene effusi sunt gressus mei
Psa 73:3[Vulgate 72:3] quia aemulatus sum contra iniquos pacem impiorum videns
Psa 73:4[Vulgate 72:4] quod non recogitaverint de morte sua et firma sint vestibula eorum
Psa 73:5[Vulgate 72:5] in labore hominum non sunt et cum hominibus non flagellabuntur
Psa 73:6[Vulgate 72:6] ideo nutriti sunt ad superbiam circumdederunt iniquitatem sibi
Psa 73:7[Vulgate 72:7] processerunt a pinguidine oculi eorum transierunt cogitationes cordis
Psa 73:8[Vulgate 72:8] inriserunt et locuti sunt in malitia calumniam de excelso loquentes
Psa 73:9[Vulgate 72:9] posuerunt in caelo os suum et lingua eorum deambulavit in terra
Psa 73:10[Vulgate 72:10] propterea convertetur populus eius hic et quis plenus invenietur in eis
Psa 73:11[Vulgate 72:11] et dixerunt quomodo novit Deus et si est scientia in Excelso
Psa 73:12[Vulgate 72:12] ecce isti impii et abundantes in saeculo multiplicaverunt divitias
Psa 73:13[Vulgate 72:13] ergone frustra mundavi cor meum et lavi in innocentia manus meas
Psa 73:14[Vulgate 72:14] et fui flagellatus tota die et increpatio mea in matutinis
Psa 73:15[Vulgate 72:15] dixi si narravero sic ecce generationem filiorum tuorum reliqui
Psa 73:16[Vulgate 72:16] et cogitavi ut intellegerem istud labor est in oculis meis
Psa 73:17[Vulgate 72:17] donec veniam ad sanctuaria Dei intellegam in novissimo eorum
Psa 73:18[Vulgate 72:18] verumtamen in lubrico posuisti eos deiecisti eos ad interitum
Psa 73:19[Vulgate 72:19] quomodo vastati sunt subito defecerunt consumpti sunt quasi non sint
Psa 73:20[Vulgate 72:20] quasi somnium evigilantis Domine in civitate tua imaginem eorum ad nihilum rediges
Psa 73:21[Vulgate 72:21] quia contractum est cor meum et lumbi mei velut ignis fumigans
Psa 73:22[Vulgate 72:22] et ego insipiens et nescius
Psa 73:23[Vulgate 72:23] quasi iumentum factus sum apud te et eram semper tecum
Psa 73:24[Vulgate 72:24] et tenebas manum dexteram meam in consilium tuum deduces me et postea in gloria suscipies me
Psa 73:25[Vulgate 72:25] quid mihi est in caelo et tecum nolui in terra
Psa 73:26[Vulgate 72:26] consumpta est caro mea et cor meum robur cordis mei et pars mea Deus in aeternum
Psa 73:27[Vulgate 72:27] quia ecce qui elongant se a te peribunt perdidisti omnem fornicantem a te
Psa 73:28[Vulgate 72:28] mihi autem adpropinquare Deo bonum est posui in Domino Deo spem meam ut narrem omnes adnuntiationes tuas
Translation Copyright Logo

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

Psalm Chapter 73 — Additional Translations: