Previous Chapter Full Page Full Page Next Chapter

Psalmi (Psalm) 69 :: Latin Vulgate (VUL)

Psa 69:1[Vulgate 68:1] victori pro liliis David [Vulgate 68:2] salva me Deus quoniam venerunt aquae usque ad animam
Psa 69:2[Vulgate 68:3] infixus sum in limo profundi et non possum consistere veni in profundum aquarum et flumen operuit me
Psa 69:3[Vulgate 68:4] laboravi clamans exasperatum est guttur meum defecerunt oculi mei expectantes Deum meum
Psa 69:4[Vulgate 68:5] multiplicati sunt super capillos capitis mei qui oderunt me gratis confortati sunt qui persequebantur me inimici mei iniuste quae non rapueram tunc reddebam
Psa 69:5[Vulgate 68:6] Deus tu scis stultitiam meam et peccata mea a te non sunt abscondita
Psa 69:6[Vulgate 68:7] non confundantur in me qui expectant te Domine Deus exercituum non confundantur in me qui quaerunt te Deus Israhel
Psa 69:7[Vulgate 68:8] quia propter te portavi obprobrium operuit confusio faciem meam
Psa 69:8[Vulgate 68:9] alienus factus sum fratribus meis et peregrinus filiis matris meae
Psa 69:9[Vulgate 68:10] quia zelus domus tuae comedit me et obprobrium exprobrantium tibi cecidit super me
Psa 69:10[Vulgate 68:11] et flevi in ieiunio animam meam et factum est in obprobria mihi
Psa 69:11[Vulgate 68:12] et posui vestimentum meum saccum et factus sum eis in parabulam
Psa 69:12[Vulgate 68:13] contra me loquebantur qui sedebant in porta et cantabant bibentes vinum
Psa 69:13[Vulgate 68:14] mea autem oratio ad te Domine tempus reconciliationis est Deus in multitudine misericordiae tuae exaudi me in veritate salutaris tui
Psa 69:14[Vulgate 68:15] erue me de luto ut non infigar libera me ab his qui oderunt me et de profundis aquis
Psa 69:15[Vulgate 68:16] ne operiat me fluvius aquae et ne absorbeat me profundum et non coronet super me puteus os suum
Psa 69:16[Vulgate 68:17] exaudi me Domine quoniam bona est misericordia tua secundum multitudinem miserationum tuarum respice ad me
Psa 69:17[Vulgate 68:18] et ne abscondas faciem tuam a servo tuo quoniam tribulor cito exaudi me
Psa 69:18[Vulgate 68:19] accede ad animam meam redime eam propter inimicos meos libera me
Psa 69:19[Vulgate 68:20] tu scis obprobrium meum et confusionem meam et ignominiam meam
Psa 69:20[Vulgate 68:21] coram te sunt omnes hostes mei obprobrio contritum est cor meum et desperatus sum et expectavi qui contristaretur et non fuit et qui consolaretur et non inveni
Psa 69:21[Vulgate 68:22] et dederunt in esca mea fel et in siti mea potaverunt me aceto
Psa 69:22[Vulgate 68:23] sit mensa eorum coram eis in laqueum et in retributiones ad corruendum
Psa 69:23[Vulgate 68:24] contenebrentur oculi eorum ne videant et dorsum eorum semper incurva
Psa 69:24[Vulgate 68:25] effunde super eos indignationem tuam et ira furoris tui conprehendat eos
Psa 69:25[Vulgate 68:26] fiat commoratio eorum deserta in tabernaculis eorum non sit qui habitet
Psa 69:26[Vulgate 68:27] quoniam quem tu percussisti persecuti sunt et ut adfligerent vulneratos tuos narrabant
Psa 69:27[Vulgate 68:28] da iniquitatem super iniquitatem eorum et non veniant in iustitia tua
Psa 69:28[Vulgate 68:29] deleantur de libro viventium et cum iustis non scribantur
Psa 69:29[Vulgate 68:30] ego autem pauper et dolens salus tua Deus suscipiet me
Psa 69:30[Vulgate 68:31] laudabo nomen Dei in cantico et magnificabo eum in confessione
Psa 69:31[Vulgate 68:32] et placebit Domino super vitulum novellum cornua efferentem et ungulas
Psa 69:32[Vulgate 68:33] videntes mansueti laetabuntur qui quaeritis Deum vivet anima vestra
Psa 69:33[Vulgate 68:34] quoniam exaudivit pauperes Dominus et vinctos suos non dispexit
Psa 69:34[Vulgate 68:35] laudent eum caeli et terra maria et omne quod movetur in eis
Psa 69:35[Vulgate 68:36] quia Deus salvabit Sion et aedificabit civitates Iuda et habitabunt ibi et possidebunt eam
Psa 69:36[Vulgate 68:37] et semen servorum eius possidebit eam et qui diligunt nomen eius habitabunt in ea
Translation Copyright Logo

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

Psalm Chapter 69 — Additional Translations: