Previous Chapter Full Page Full Page Next Chapter

Psalmi (Psalm) 68 :: Latin Vulgate (VUL)

Psa 68:1[Vulgate 67:1] victori David psalmus cantici [Vulgate 67:2] exsurgat Deus et dissipentur inimici eius et fugiant qui oderunt eum a facie eius
Psa 68:2[Vulgate 67:3] sicut deficit fumus deficiant sicut tabescit cera a facie ignis pereant impii a facie Dei
Psa 68:3[Vulgate 67:4] iusti autem laetentur exultent in conspectu Dei et gaudeant in laetitia
Psa 68:4[Vulgate 67:5] cantate Deo canite nomini eius praeparate viam ascendenti per deserta in Domino nomen eius et exultate coram eo
Psa 68:5[Vulgate 67:6] patri pupillorum et defensori viduarum Deus in habitaculo sancto suo
Psa 68:6[Vulgate 67:7] Deus habitare facit solitarios in domo educit vinctos in fortitudine increduli autem habitaverunt in siccitatibus
Psa 68:7[Vulgate 67:8] Deus cum egredereris ante populum tuum et ambulares per desertum semper
Psa 68:8[Vulgate 67:9] terra commota est et caeli stillaverunt a facie tua Deus hoc est in Sinai a facie Dei Dei Israhel
Psa 68:9[Vulgate 67:10] pluviam voluntariam elevasti Deus hereditatem tuam laborantem tu confortasti
Psa 68:10[Vulgate 67:11] animalia tua habitaverunt in ea praeparasti in bonitate tua pauperi Deus
Psa 68:11[Vulgate 67:12] Domine dabis sermonem adnuntiatricibus fortitudinis plurimae
Psa 68:12[Vulgate 67:13] reges exercituum foederabuntur foederabuntur et pulchritudo domus dividet spolia
Psa 68:13[Vulgate 67:14] si dormieritis inter medios terminos pinnae columbae deargentatae et posteriora eius in virore auri
Psa 68:14[Vulgate 67:15] cum divideret Robustissimus reges in ea nive dealbata est in Selmon
Psa 68:15[Vulgate 67:16] mons Dei mons pinguis mons excelsus mons pinguis
Psa 68:16[Vulgate 67:17] quare contenditis montes excelsi adversum montem quem dilexit Deus ut habitaret in eo siquidem Dominus habitabit semper
Psa 68:17[Vulgate 67:18] currus Dei innumerabilis milia abundantium Dominus in eis in Sina in sancto
Psa 68:18[Vulgate 67:19] ascendisti in excelsum captivam duxisti captivitatem accepisti dona in hominibus insuper et non credentes habitare Dominum Deum
Psa 68:19[Vulgate 67:20] benedictus Dominus per singulos dies portabit nos Deus salutis nostrae semper
Psa 68:20[Vulgate 67:21] Deus noster Deus salutis et Domini Dei mortis egressus
Psa 68:21[Vulgate 67:22] verumtamen Deus confringet capita inimicorum suorum verticem crinis ambulantis in delictis suis
Psa 68:22[Vulgate 67:23] dixit Dominus de Basan convertam convertam de profundis maris
Psa 68:23[Vulgate 67:24] ut calcet pes tuus in sanguine lingua canum tuorum ex inimicis a temet ipso
Psa 68:24[Vulgate 67:25] viderunt itinera tua Deus itinera Dei mei regis mei in sancto
Psa 68:25[Vulgate 67:26] praecesserunt cantores eos qui post tergum psallebant in medio puellarum tympanistriarum
Psa 68:26[Vulgate 67:27] in ecclesiis benedicite Deo Domino de fontibus Israhel
Psa 68:27[Vulgate 67:28] ibi Beniamin parvulus continens eos principes Iuda in purpura sua principes Zabulon principes Nepthali
Psa 68:28[Vulgate 67:29] praecepit Deus tuus de fortitudine tua conforta Deus hoc quod operatus es nobis
Psa 68:29[Vulgate 67:30] de templo tuo quod est in Hierusalem tibi offerent reges munera
Psa 68:30[Vulgate 67:31] increpa bestiam calami congregatio fortium in vitulis populorum calcitrantium contra rotas argenteas disperge populos qui bella volunt
Psa 68:31[Vulgate 67:32] offerant velociter ex Aegypto Aethiopia festinet dare manus Deo
Psa 68:32[Vulgate 67:33] regna terrae cantate Deo canite Domino semper
Psa 68:33[Vulgate 67:34] qui ascendit super caelum caeli a principio ecce dabit voci suae vocem fortitudinis
Psa 68:34[Vulgate 67:35] date gloriam Deo super Israhel magnificentia eius et fortitudo eius in caelis
Psa 68:35[Vulgate 67:36] terribilis Deus de sanctuario suo Deus Israhel ipse dabit fortitudinem et robur populo benedictus Deus
Translation Copyright Logo

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

Psalm Chapter 68 — Additional Translations: